Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1876

Index

— 53 — „sa non obtineant." *) Cum enim bonum Pastorem oporteat ovibus suis jugiter advigilare, «asque non verbo solum Dei pascere, sed etiam diebus ac noctibus, singulis horis, atque inomentis praecinctum esse ad eas sacramentis reficiendas : officium residentiae Curatus religiose custodiat est necesse. Quo circa Conc. Prov. Colocense 2) insistens legi Trid. sub poenis canonicis praecipit: „nequis Pastorum, qui careat cooperatore, quin gregi suo providerit, „noctem extra paroc'hiam agere,"aut triduo, quod in diem Dominicum et „Festum neqüaquam incidat, sine V-A-Diaconi annutu, et facta de idoneo „substituto provisione transigere possit; diuturnioris absentiae facultas „ab Ordinariatu peti, obtinerique debet; atque] V-A-Diaconi, nisi in offi­„cio versentur, parochias suas absque indultu Ordinarii ultra triduum „perinde non deserant. Lege hac residendi obstringuntur non solum Pa­„rochi, sed etiam parochiarumAdministratores et Capellani. Veniam ab­„sentiae scripto, et gravi dumtaxat ex causa dandam ultra bimestre con­„ced ere neque Episcopo integrum est. Cooperatoribus Parochus ad bidu­„um solum discedendi,nullo vero dienoctem in parochiaextra aedes paro­„chiales agendi veniam tribuat, et in hoc vei semel exerrantes ad Ordi­„nariatum corrigendos deferat. Quodsi gravis necessitas urgeat ante irn­„petratam licentiam discedendi, id nonnisi causa ürdinariatui ante abi­„tum scripto relata, curaque animarum, quarum salus suprema lex est, „debi te provisa,fieri poterit. Residentia vero non morális dumtaxat, sed „formális i. d. laboriosa sit oportet ad quam tenentur Ordinarii contuma­„ces percensuras ecclesiasticas etiam usque'ad privationem compellere." Parochus ex natúr a sui officii debet residere in domo suae ecclesiae, si non adest, in alia domo, quae sit intra limites parochiae, etita propinqua ecclesiae parochiali, ut commode ei possit inservire, et parochiani facile possint ad ipsum recurrere. Ex quo deducitur : ]-o) Vi hujusmodi residentiae teneri Parochum, quoad potest, per seipsum exercere mu­jmra principaliora uti sunt : praedicatio verbi Dei et administratio sacramentorum, ideo ex Trid. ad personalem obligatur residentiam. Potest quidern pro meliori parochialium officiorum im­plemento, plures etiam habere coad.jutores, quibus munera magis laboriosa committat, sed legi­timo ces.sante impedimento, omnia principaliora, quoad potest, debet praestare per seipsum. Quoties vero nominatim et rationabiliter a parochiauis vocetur, statim ire tenetur, cum ipse sit eorum Páter, Pastor et Rector. Secus si ei sufficit, quod per alium laborét, sufficere quoque debet, quod per alium manducet : „qui per vicarium „servit, per vicarium re munerabitur" ait S. Bernardus. 2-o) Parochum illum gravi­ter peccare, ac teneri ad fructuum restitutionem, qui resideret quidem in parochia, sed inutiliter atque otiose; nam illi fructus non dantur, nisi sub conditione residentiae utilis et fructuosae ipsimet ecclesiae. Ipsum Trid. postquam de­>) Sess. XXIII. C. 1. de ref. 2) 1863. Cap. VI. p. 87. cfr. Viennense Tit. II. Cap. 6. 1859. — Stri­goniense Tit. V. 6. 9. 1858. — Synod. dioe. Quinqiieeccles. Tit. IV. §. 3. n. 1. 1863.

Next

/
Thumbnails
Contents