Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1876
Index
- 47 ímo falsa forent', si peccato primi hominis libertás arbitrii penitus ademta hominibus fuisset. Quodsi enim Cain in arbitrio suo liber non fuisset, non poterat sane non irasci fratri suo, eum vero, qui facit malum, quod omittere nequit, sana ratio vetat corripi et minas ei intentari. Pariter etiam clarum est, in illo, qui dura necessitate agendi ductus facit aliquid boni vei mali, nec meriti, sed neque etiam demeriti rationem reperiri, atque adeo talem non posse seu praemio affici, seu poenis castigari. Cainum ergo Deus ludicre increparet, ludicre praemio vei poena afficeret, si is culpa patris sui Adami jam fuisset libertate arbitrii exutus; praeterea nihil etiam est magis a vero alienum, quam eum esse dominum appetituum suorum, qui eosdem non arbitrio regit, sed invitus sustinere debet. Ne igitur tot istae inconvenientiae in sermonem Dei cadant, fatendum est, hominem etiam post peccatum originale adhuc vera libertate arbitrii pollere. Semestri II. IT. E Theologia Pastorali. Quaenam pastoralis sollicitudinis adhibenda média, ut salutaris sacramentorum poenitentiae ac Eucharistiae usus promoveatur ? E praecipuis beneficiis, quae Salvator noster generi humano contulit, sunt sacramentum poenitentiae et sacrameatum eucharistiae. In sacramento poenitentiae deterguntur peccata, redit vei augetur divina gratia, suggeruntur pia consilia, procuratur sui ipsius cognitio, excitatur de admissis erroribus dolor, continuatur et perficitur virtutis studium, disponitur christianus ad labores suos bene perficiendos, redit a scelere, moritur peccato, probitatem alacriter sequitur. Quapropter merito Catechismus Romanus dicit : „Quidquid hoc tempore sauctitatis, pietatis et religionis in „Ecclesia summo Dei beneficio conservatum est, id magna ex parte confessioni tribuendum esse; ut „nulli mirandum sit, humani generis hostem, hanc veluti christianae virtutis arcem totis viribus „oppugnare conatum esse." In eucharistiae sacramento vero panem vitae accipimus, — vere realiter ac substantialiter praesenti Redemptori nostro intimé unirnur, propensiones nostrae in malum amittunt suam vehementiam, inclinatio ad bonum fit fortior. Cum sacramenta eucharistiae ac poenitentiae tanta sint divinae misericordiae dona, non est mirum, quod Ecclesia catholica salutarem horum usum continuo suaserit, imo praeceperit et urserit. Prima aetate perseverantes erant christiani in fractione panis, nec persecutiones poterant cohibere, quin ad sumendam eucharistiam fideles alacriter convenirent. Tardius inculcatum scimus, ut saltim praecipuis festis sumatur eucharistia. Hodiedumque Ecclesia diversis indulgentiarum donis allicit suos ad horum sacramentorum frequentiorem usum. Circ. Lít. Nr. VII. 1876. 2