Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1876
Index
religiosi et adhaesionis erga sanctam Ecclesiam, maximé verő Sacri Jubilaei tempore — uti mihi retulistis — specimina dederit. Yestris laboribus a Domino foecundatis factum est, ut res Scholaris laete floruerit et eorum quoque, qui foris sunt, vei certe non omnino Nostris accenseri ambiunt, laudes tulerit; — Yestris conaminibus occursum fűit perditioni multarum animaruin, quae tentationibuus et seductionibus malevolorum, perniciosoque preli, rei catholicae aut forte omni prorsus religioni inimici, influxu in transversum agi voluerunt. Yobis rependet haec Dominus. Et si fors omnia scandala tollere, omnem iniquitatem inter Yestros eradicare, si vitám christiauam in gregé Yestro perfectam reddere non successit, si dolenter experti estis nimium in modum impleri illud Domini effatum „necesse est ut scandala veniant" : id a Domino permissum fuerat, ut amplius acuatur zelus Vester, nec cesset in quotidianis pastoralis curae sollicitudinibus, laboribusque splendescere, probaturus id, quod „regnum coelorum virn patiatur et violenti rapiant illud." Dum vero cuncta haec recogitamus, Fratres Filiique Dilecti! dum mente revolvimus omnes illas sacras intentiones, pios conatus, graves labores, quibus pii A.-Dioeceseos huius Sacerdotes animas Deo servare vei lucrari, aeternam a Domino mereedem mereri, damnatioremque secus sibi impendentem effugere adnisi fuerant volentes, ut dum ipsi in Domino vivunt, vitae auctores pro filiis Dei esse possint : non licet nobis oblivisci illoruin, qui cum anni nunc conclusi exordio in fideli dominici gregis cura nobiscum adhuc laborarunt, nunc autem jam requiescunt, a vitae et mortis Domino ante tribunal suum et, speramus, ad aeterna bonorum servorum praemia evocati. Qui, sive in altioribus sive inferioribus sacri sacerdotii munerumque dioecesanorum gradibus locati fuerint : omnes, quem meríti gradum tenuerint ? nunc Domino patet; nostrum est omnes religiosa cliaritate inter mortuos quoque prosequi et sacris suffragiis Domino misericordi ea cum prece commendare, ut „quos in hoc saeculo commorantes sacris muneribus decoravit, eos in „ congregatione justorum aeternae beatitudinis jubeat esse consortes." Sed dum hoc officii genere nos expedimus, memores simus et alias e inorte bonorum horum fratrum pro nobis erga S. Ecclesiam et Dioecesim nostram redundare obligationes. „Messis magna „est, operarii autem pauci," numero autem sane multorum, qui occubuerunt, iterum pauciores! Vocatio vero rara, et in dies rarior deprehenditur. Ante omnia igitur nobis superstitibus major labor amplioresque curae ex ipsis fratrum tumulis excrescunt, proniorque debet evadere aniinus ad cumulatiores, ac hucdum, labores pastorales impigre lubenterque subeundos; ut adeo, qui hucdum sociis aliorum laboribus amplius sublevati fuimus, nunc tali etiam juvamine carentes omne quod nobis incunibit officium explere obligemur. Quá convictione non dubitans animari Clerum meum id quoque spero, quod Curati illi, qui antehac socia cooperatoris opera utebautur, nunc ubi talis ipsis subtrahi debuit, aequő animO id laturi, nec quidquam eorum neglecturi sint, quae ad persolvendas cunctas sacri sui ministerii partes requiruntur. Sed ultra in id quoque cuncti mecum, scholarumque catholicarum rectoribus et docentibus intendere debent, ut bonos juvenes jam in teneris incorruptae pueritiae adolescentiaeque annis statui sacerdotali lucrari, sed et in omni pietate et probitate servare ac, quantum in ipsis est, ad. sacerrima agenda dignos reddere adnitantur.