Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1876
Index
— 19 — Hoc non obstante experior utrumque saepe negligi, pecunias porro saepe litteris officiosis aut recommendatis aut non recommendatis insclusas horsum mitti, quin in tegmine signetur summa iisdem imposita, — hoc autem facto aes inclusum periclitari, quum aerarium regium postaié, •si epistola simpliciter recommendata quoquo modo periret, pro illa qualemcunque demum summám complexa fuerit nonnisi viginti florenos bonificet Quare opportunum esse censui cunctos Archi-Dioecesis meae Sacerdotes serio reflectere, ut deinceps. a) pro pecunia horsum expedita postalem taxam semper exsolvant et summán in involucro epistolae diserte exponant. b) si officiosas epistolas erga recommendationem horsum expediant, recommendationis taxam 10 xros efficientem pendant. Porro evenit, ut, quum maiores fasces (matriculas Ecclesiarum rationes ect. continentes) leviter compositi nec satis ligati et firmati horsum inviati fuissent, in via dissolverentur et vei undique hiantes horsum advenirent, vei postae officiis eos denuo componendi obligationem imponerent variisque reclamationibus ansam darent. E re igitur fore censui haec nota reddere, certus curatum iri, ne tale quid deinceps eveniat. darum summa in involucro epistolae semper diserte indicari, taxa postalis pro eadem solvi debet; — pro litteris officiosis recommendatis non quidem taxa postalis, sed pensum recommendationale solvendumest. Colocae, die 29-a Januarii 1876. G /'ircularibus meis ordinibus die 17-a Septembris 1873. Nro 1275. editis omnes beneficiatos, quibus subsidium mutui instar e fundo dioecesano resolutum est, serio monui, ut debita sua post elapsum mutui concessi triennium fundo dioecesano refundere, annuos vero census adcurate solvere stricte suae obligationis esse ducant. In sequelam hujus monitionis plures quidem solverunt, major tamen debitorum pars, ut e eatalogo mihi exhibito intelligo, obligationi suae satisfacere usque adeo neglexit, ut hoc titulo plus quam 15,000 fioreni apud beneficiatos exhaereant. Nec desunt qui cum plurium annorum interusurio restant. Simile quid eo minus possum tolerare, quum recentius etiam emerserint casus, in quibus posthuma defunctorum parochorum substantia debito tali expungendo vix par erit, — a fundo dioecesano autem ad magnós Ecclesiae scopos destinato damna quaeque e peccaminosa cuius cuiuj negligentia oriri queuntia amoliri gravi obligamine obstringor. Quare cunctos beneficiatos fundo dioecesano ultra triennium iam debitores serio moneo, ut tum restantes census, tum etiam ipsa capitalia ad summum usque mensem Octobrem anni currentis eo certius expungere satagant, quum secus onus responsionis ferre nec volens nec valens contra socordes juris viam ingressurus sim. Nemo queri poterit, nam sub conditione repersolvendi post triennium Capitalis aes mutuo accepit, monitus fűit, tempusque rem ordinandi habuit. Colocae, die 31-a Januarii 1876. Nr. 208. Curati fundo dioecesano debitores iterato monentur.