Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1875

Index

Quoad s. jejimii et abstinentiae legem vero TOIO, ut serventur ea, quae aeque jam prius praescripta sequentibus iterum inculcantur: In ima legis quadragesimalis parte, intelligo jejunium, seu unicam refcctionem, nulla con­ceditur dispensatio, sive relaxatio; proinde ad observandum jejunium omiies ac singuli tenentur, qui per aetateiii, aegritudinem, virium corporis debilitatem, graves omnino labores, aliasque a Con­fessariis expendendas rationes non excusantur. Demtis itaque diebus Domini reliquo omni tempore semel noDDisi dietim ad satietatem coinedere licet. Quod vero adtinet ad aliara legis partém, seu abstinentiam ab esu carnium, cura omnibus et singulis Archi-Diocesis meae fidelibus, Sacerdotibus quoque et Religiosis, si hi specialibus ordinis sui legibus ad strictiorem observantiam non obligantur — dispensando indulgeo, ut carnibus per Quadragesimam vesci possint omnibus diebus usque Dominicam Palmarum inclusive, praeter ferias quartas, sextas item et sabbata; his eiiiin diebus et jejunium et abstinentia stricte observanda sunt, nec conceditur nisi usus ovorum et lacticiniorum; eö suapte intellectö, quod nulla dispensa­tarum dierum carnes cum piscibus permiscere liceat. Uberior dispensatio sufficientes ob rationes per parochos laicis solum fidelibus tribui poterit, — Clericis et Religiosis vero nonnisi per Ordi­nariatum. Sicut vero omnis baec indulgentia iis tantum coram Domino opitulatur, qui ea vere indi­gent, legisque quadragesimalis rigorem ob aetatem, ob corporis aegritudinem aut debilitatem, vei familiaria sua adjuncta temperari exoptant:ita cuncti, qui possunt, gaudebunt quö strictiori eius observantiíl bonorum, gratiarumque illarum participes fieri, iu quibus praedicandis facundus est S. Basilius Magnus Homilia 1-ft de jejunio diceus: „Jejunium prophetas genuit, potentes „confirmat atque roborat, legislatores sapientes facit; auimae optima custodia, corporis socius „securus, fortibus viris munimentum , athletis et certantibus exercitatio. Hoc praeterea tentationes „propulsat, ad pietatem armat, cum sobrietate babitat, temperantiae opifex est; in bellis fortitu­„ dinem affért, in pace quietem docet, Sacerdotem perficit." Talia in nobis quoque operetur, per gratiam Domini nostri Jesu Christi, cui laus et glória in Saecula! Amen. Dátum Colocae, festő Epiphaniae Domini; anno salutis millesimo octingentesimo septua­gesimo quinto. LUDOVICUS m, p. Archi-Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents