Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1875
Index
— 62 „reatu immunes censeri vix possint; nihilouiiniis huiusmodi absolutiones, commutationes, et dispen„sationes ab ipsis cuin praedicta dispositione obtentas in suo vigore persistere decernimus ac decla„ramus. „Praesentes quoque litteras per omnia validas et efficaces existere suosque plenarios effectus „ubicumque per locorum Ordinarios publicatae et exequutioni demandatae fuerint, sortiri et obtinere, „omnibusque Cbristifidelibus in Apostolicae Sedis gratia et obedientia manentibus in huiusmodi locis „commorantibus, sive ad illa postmodum ex navigatione etitinere se recipientibus plenissime suffra„gari volumus, atque decernimus: non obstantibus de Indulgentiis non concedendis ad instar, aliis„que Apostolicis, et in universalibus, provincialibus, et synodalibus conciliis editis constitutionibus, „ordinaiionibus, et generalibus seu specialibus absolutionum, seu relaxatioíram, ac dispensationum „reservationibus, nec non quorumcumque etiam Mendicantium, et Militarium ordinum, congregatio„nuin, et institutorum etiam iuramento, confirmatione Apostolica, vei quavis firmitate alia roboratis „statutis,legibus,usibus et consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis, et literis Apostolicis eisdem „concessis, praesertim in quibus caveatur expresse, quod alicuius ordinis, congregationis, et instituti „huiusmodi professores extra propriam religionem peccata sua confiteri prohibeantur. Quibus omni„bus et singulis etiamsi pro illorum sufficienti derogatione de illis eorumque totis tenoribus speciális, specifica, expressa, et individua mentio facienda, vei alia exquisita forma ad id servanda fo„ret, huiusmodi tenores pro insertis, et formás pro exactissime servatis habentes pro hac vice, et „ad praemissorum effectum dumtaxat plenissime derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque. „Dum vero pro Apostolico munere, quo fungimur, et pro ea sollicitudine qua universum „Christi gregem complecti debemus, salutarem hanc remmissionis et gratiae consequendae opportu„nitatem proponimus, facere non possumus, quin omnes Patriarchas, Primates, Archiepiscopos, „Episcopos, aliosve Ordinarios locorum, Praelatos sive ordinariam localem iurisdictionem in defectu „Episcoporum et Praelatorum huiusmodi legitime exercentes, gratiam et communionem Sedis „Apostolicae habentes, per nomen Domini Nostri et omnium Pastorum Principis Iesu Christi enixe „rogemus et odsecremus, ut populis fidei suae commissis tantum bonum annuncient, summoque „studio agant, ut fideles omnes per poenitentiam Deo reconciliati Iubilaei gratiam in animarum „suarum lucrum utilitatemque convertant. Itaque Yestrae imprimis curae erit, Yenerabiles Fratres, „ut implorata primum publicis precibus Divina Clementia ad hoc, ut omnium mentes et corda sua „luce et gratia perfundat, opportunis instructionibus et admonitionibus Christiana plebs ad perci, „piendum Iubilaei fructum dirigatur, atque accurate intelligat quae sit christiani Iubilaei ad ani„marum utilitatem ac lucrum vis et natura, in quo spirituali ratione ea hona per Christi Domini „virtutem cumulatissime complentur, quae anno quolibet quinquagesimo apud Iudaicum Populum „lex vetus nuncia futurorum invexerat; utque simul apte edoceatur de indulgentiarum vi, ac de „iis omnibus, quae ad fructuosam peccatorum confessionem et ad Sacramentum Eucharistiae sancte „percipiendum peragere debeat. Quoniam vero nedűm exemplum, sed ministerii ecclesiastici opera „ornnino requiritur, ut in populo Dei optati sanctificationis fructus habeantur, vestrorum Sacerdo„tum zelum, YY. Fratres, ad ministerium salutis hoc potissimam tempore alacriter exercendum in„flammare non omittite : atque ad commune bonum, ubi hoc fieri possit, plurimum conferet, si ipsi i