Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1875
Index
suspiciant, bonamque plurimorum ad regiminis clavum sedentium virorum voluntatem commodiá Ecclesiae intentam agnoscere tergiversentur; imo inter ipsos illos, quos principiis suis haud semper faventes experiuntur, non deesse tales ultro agnoscunt, qui non tara animö rei catholicae inimieö, •quara potius erroneá sive genii, doctrinae et institutorum Ecclesiae, sive relationis inter statum civilem et Ecclesiam intercedentis cognitione aguntur. Pugnas autem hoc ex fonté non nostris solum diebus promanare, sed ipsis quoque amicissirai foederis inter Iraperantes catholicos et régimén Ecclesiae florentis temporibus processisse, história vitae et gubernii laudatissimorum quoque terrae principura perhibet. Nec difficile explicatu est, quomodo viros saepe aequi rectique studiosós erroneae ideae circa genuinos limites jurium civilis et ecclesiasticae potestatis occupare possint. Taceo personalia et socialia in singulis cognoscendarum praesertim subtiliorura veritatum obstacula, quae ubi invaluerunt, boná quoque voluntate saepe vix aut ne vix quidem tolli possunt. Memorare solum volo, quod sicut vi individuae unionis inter vitám in nobis civilem et religioso-moralem intercedentis, saepe difficile sit definire, ubi haec cesset, illa incipiat, quae actiones et obligationes ad hanc, quae ad illám, quae ad utramque, et quantum adhanc, quantum ad illám pertineant: ita limites etiam inter sacram et civilem rempublicam duplici hácce hominum vitá occupatas ducere, sphaeras illarum a se plene discernere arduus labor sit; quum individuae illi duarum naturarum in homineunioni plena potius et individua utriusque sphaerae unió mutuaque earum ad invicem pene tratio responderet. Quae cum in presenti corrupto naturae humanae statu vix possibilis appareat, facile concipere est, homines saepe bonae voluntatis minus rectis in matéria hac ideis et convictionibus seductos vias ingredi, quae rebus fidei et Ecclesiae injuriosae evadere possunt. Horum quoque moliminibus strenue obsistere, errores dispellere, jura Ecclesiae tueri, nostrum quidem est. Gravis obligationis ratio id deposcit. Sed ne dum injuriam repellimus, injustíl intentionum et actorum imputatione ipsi injurii fiamus, — et dum mala praecavere volumus, quae Ecclesiae minitantur, imprudenti zelö nova creemus aut impendentium cursumceleremus; uuum charitas et justitia, aliud prudentia prohibent. Id prae oculis habuerunt Hungáriáé quoque Praesules, dum doctrinam, constitutionem et jura Ecclesiae contra quaevis adversarior um commenta et molimina sive e cathedris suis, sive in legum rogandarum subselliis defendere, tuta praestare conati sunt, — haec prae oculis servant nunc quoque et certo servabunt, ubi sive perniciosis illis principiis obsistent, quae contra indubitatam proprietatem, jura vei libertatem Ecclesiae in praeparatoriis legum patriarum collegiis statui audiunt, — sive in legum condendarum aclu defensionem rei Ecclesiae suscipient, — sive denique pro obligamine et more suo secus quoque omnem opportunam arripient occasionem, ut id, quod docere, probare et defendere, aut quod damnare et reprobare debent, non taceant, sed pro apostolatus sibi crediti ratione palam publiceque intrepide proferant, profiteantur. Sed cuncta haec per ipsos acta ac agenda tunc primum optatö gaudebunt successu, si populus noster cum debita doctrinae catholicae scientia, sinceram erga divinum salutis humanae institutum, res ejus et commoda adhaesionem sociaverit, et id, quod per Rectores Ecclesiarum salubriter intenditur, qufi voce, quá opera intra communitatum singularum et publicsrum jurisdic-