Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1875
Index
— 118 — dam integrum efficiat, subsequo autem auuo circulus hauriendarum cognitionum manente eodem ceutro in longiores succesive radios excurrat. Hinc jam. II. Facili modo respondetur ad eampropositaequaestionis partém, quaenam materiae quolibet anno scliolastico semestri I. et quaenam II. semestri proponi debent? Si enim quolibet anno circulus cognitionis fidei quantumcunque exiguus verumtamen integer proponi debet, bujus circuli primam medietatem primum semestre, alteram autem secundum semestre exbibebit. Catecbismus noster praescriptus ita dividi potest, ut is primo quidem Semestri quolibet annö ab exordio usque ad caput de iustitia christiana, altero vero semestri a tractatu de justitja christiana usque ad finem proponatur. Quod ad históriám biblicam attinet : primo semestri vetus, altero semestri nóvum foedus tractetur. Elementa históriáé ecclesiasticae priorum octo saeculorum primo, subsequorum vero docem saeculorum altero semestri proponi potest. In ritibus Ecclesiae explicandis assumpti libelli elenchus dimidiari pro utroque semestri potest. Ecce materiarum per semestres distributionem. Illud vero maximé notari debet, ut catecheta singula haec elementa expónendae religionis christianae non solum debite explanet, exemplis illustret, casibus vitae humanae applicet, verum etiam ipsémét memória teneat, neque utatur unquam coram pueris libri subsidio, quin et a discipulis suis constauter deposcat, ne aut mutuis susurrationibus solutionem quaestionum inspirent, aut libris scholaribus super scamnis aperte expositis legendo occupentur. Agendum ut proles catechismum non modo intelligant, expressiones catechismi bene assequantur, sed etiam ut definitiones in catechismo contentas praecise refsrant et hoc quidem toties, quoties e libellis pensum assignatur. Instituantur repetitiones. Proles majusculae, si sint negligentiores, quovis die ante tempus institutionis ex assignatis particulis examinandae concredantur schedatoribus seu examinatoribus. Proles vero minores, eousque per majores praeloquentes in proferendis catechismi elementáris quaestionibus exerceantur, donec distincte, clare, intelligibiliter, ad sensum protulerint nonnullas expressiones, queis successive novae superaddendae sunt. Ante examen instituatur praevia percontatio et nihil negligendum, quominus e religionis christianae doctrina velut e praecipua cognitionis et institutionis humanae parte praecisa responsa dentur. — Quod iam attinet: III. ad Scholam r epe ti toriam, antea dominicalem dictam; matéria institutionis religiosae in schola hac continuari debet, ubi status cognitionis discipulorum haeret. Cum incipientibus incipiendum, cum progredientibus progrediendum, cum proíicientibus proficiondum, verumtamen non in incertum sed secundum determinatum Schema. Nunc dierum scholae repetitoriae primum creari debent, et quidem inpigro conatu. Ex annua conscriptione facile patet numerus imo et nomen singularum ad scholas repetitorias legetenus obiigatarum prolium. Si hae proles in evidentia serventur, si defigatur locus, tempus, magister, ordo institutionis pro repetitoria schola, si denique sedes scholares salutare hoc legis novellaris postulatum ad amussim adurserint: proxime fieri poterit initium in talibus quoque locis, in quibus ob iuanes strepitus hucdum nihil coaluit. Si porro hae scholae stabiles evaserint, atque iuventus e scholis quotidianis post exantlatos sex elementariurn scholarum annos in repetitoriam scholam ascenderit, tunc materiam institutionis religiosae determinare exiguam creabit difficultatem. Catechismus major materiam institutionis abunde suppeditabit, et quidem ita, ut in tribus veluti gradibus correspondenter tribus scholae repetitoriae annis, quaestiones majori et majori ac demunx