Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1875
Index
— 105 — quenti specialiter quorumdam salutcm praeordinavit, quos suae gratiae fideliter cooperaturos praevidit, eosque speciális curae et dilectionis participes reddit; ut inter prospera et adversa ai portum salutis feliciter deducantur. Apóst. Rom. 8. 28. „Scirnus autem, quoniam dili„gentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis, qui socundum propo„ s i t u m vocati sunt sancti." Praeterea negari nequit, Deum homines aliquos singulari providentia ad gratiam ordinasse, quorum in oeconomia salutis autiqua ac novissima provehenda usus est opera, quibus regendis specialissiuia providentia opus erat : quae antiquis Patriarcbis, Prophetis, ipsisque Apostolis Christi impendebatur, et adhucdum divinitus impenditur eorum in inunere successoribus; aut quam Deus electis Sanctis, praecipue sanctissimae ac immaculatae Deigenitrici Mariae gratiose impendebat. „Oinnium singularium gratiarum," inquit S. Bernardinus Senensis, „alicui rationabili creaturae communicatarum generális regula est, quod quandocunque „divína gratia elegit aliquem ad aliquam gratiam singularen, seu ad aliquem sublimem statum, „omnia charismata donet. quae illi personae sic electae et ejus officio necessaria sunt, atque illám „copiose decorant." Serm. I. de. S. Jos. — d) Causa finalis divinae providentiae alia non est, quam ut reveletur glória Dei in creaturis jugiter. Manifestum enim est, Deum non necessitate aliqua compulsum operari ad extra, sed libere, neque operari, „ad augendam suam beatitudinem „nec ad acquirendam sed ad manifestandam perfectionem suam per bona, quae creaturis imperti„tur," ut ait Gonc. Vat. c. I. de Deo. Hac vero ratione bonum universi, quod est glória Dei externa, semper obtinetur, etiamsi aliqui aut multi hominum angelorumque lapsornm fine felicitatis perpetuo carituri sint: nam quem providum in regendo et fidelem in remunerando Deum non agnoverunt neque glorificaverunt, strictum in exigendo et justum in plectendo in sempiternum confitebuntur, ut ait 1. Prov. 16. 4. „Un i vers a propter semetipsum operatus est „Dominus, impium quoque ad diem maliim." Et S. Augustinus 1. I. de Civ. D. c. 8. „Piacúit divinae providentiae praeparare in posterum bona justis, quibus non fruentur injusti, et „mala impiis, quibus non excruciabuntur boni." II. E theologia dogmatica speciali. Exponatur doctrina Ecclesiae catb. de supernaturali merito bonorum operum; a) de conditionibus, b) realitate, c) necessitate meritorum. Meritum bonum est valor operis ex conducto ad mercedem. Meritum supernaturale est v,v lor boni operis supernaturalis ad consequendam mercedem supernaturalem Dei promissione adstipulatam. Cum duplici ratione valor bic supernaturalis inesse possit operi, duplex distinguitur meritum : unum de condigno, alterum de congruo. Primum est, quod ex integra valor is ratione habetur, Dei videlicet promissione et operis intrinseca justitia; alterum, quod ex mera natu-