Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1874

Index

— 48 — deneganda non est. Serio tamen examinandum an ipsas peraeque pro conjugibus haberi veritate undequaque nitatur. 3) Si probabilis fuerit suspicio raatrimonium malitiose impediri posse, si tot praecesserint promulgationes. 4-o Si inter magnates contrahantur nuptiae, eo quod eorumdem matrimonia magna deliberatione tractari solent. — Ut in una vei duabus promulgationibus dispensetur, plures sunt causae a) vereeundia si sponsi valde disparis aetatis vei conditionis sunt, praesertim dum morális certitudo absentiae impedimenti adest. b) pericu 1 um animae si ex dilatione oriatur periculum fornicationis. c) pericu 1 um impediendi matrimonium,. si jure metuatur fore ut cognati vei alius injuste impediat matrimonium, vei alteruter sponsorum. moriatur, aut proles suscepta per subsequens matrimonium non legitimetur, si tot praecesserint promulgationes. d) vitanda scandala, ut si omissis promulgationibus lites et controversiae vitari possunt. e) Difficultas instituendi promulgationes in certo loco, vei obti­nendi testimonium de factis promulgationibus, sed parochus certus esse debet de absentia impedi­menti. f) S i i m m i n e t t e m p u s v e t i t u m — ast hoc in casu requiritur, ut sponsi absque sua culpa non potuerint contrahere et ex dilatione notabile damnum oriatur. Demum g) I n f a m i a sponsorum e. g. partus propinquus sponsae defloratae. Quodsi hi casus sint urgentiores, binae promulgationes remitti possunt. Si omnes promulgationes remittantur, tunc secundum Benedictum XIY. sponsi debent deponere j u r a m e n t u m i n t e g r i t a t i s seu de statu liberó, seu qúod ipsorum conjuDctioni nec matrimonium, nec sponsalia cum alia persona contracta obstent, nec ipsis aliud impedimentum conjunctioni suae obstans notum sit. Parochus propria auctoritate­hocce juramentum nunquam potest imponere, sed requiritur mandatum et auctoritas episcopi, quo­circa hoc in casu notanter in articulo mortis praescriptiones episcoporum sunt servandae. Si una tantum promulgatio facta est, non est necessarium juramentum. — E verbis Conc. Trid. clare patefc dispensationes in bannis locum habere, et jus dispensandi pertinere ad Ordinarium. Si nupturien­tes ex diversa sint dioecesi, juxta decisionem S. Congregationis, 1) vei dispensatio concedi sólet ab utroque ordinario, vei saltem requiritur, ut ordinarius alterius contrahentis testetur, in ipsius dioecesi quoad contrahentem non adesse impedimentum. Quodsi ejusmodi testimonia absque gravi incommodo haberi nequeant, de coetero tamen alias constare videatur, de statu liberó alterius contrahentis, dispensatio Ordinarii loci in quo celebrabitur copulatio, juxta axióma : „Locus regit actum" sufficiens esse censetur. 2) Parochi in bannis dispensare nequeunt, eo minus, cum dispensatio omnis sit actus jurisdictionis qua parochi pro foro externo carent. Demum juxta Rituálé Roma­num, 3) et huic conformatum Colocense 4) vigor promulgationum cum effluxu duorum mensium exspirat; disponitur quippe: „Si vero infra duos menses postfactas denuntiationes matrimonium non contrahatur, denuntiationes repetantur, nisi aliter episcopo videatur. Ille qui usque ad matrimoni­um non reclamat, privatur jure reclamandi, nisi legitime fuerit impeditus, vei factas promulgatio­nes tardius cognoverit, et hoc juramento confirmaverit. Scopus est ut diximus detectio impedimen­') In una Yisen 29. Apr. 1616. Ferraris. Yide Kutschker tom. II. p. 49. 50. — 2) Bangen torru II. p. 55. — 3) p. 190. — 4) p. 188.

Next

/
Thumbnails
Contents