Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1874

Index

— 44 — Aut ut hominem splendide vestitum spectent ? Non certe, sed ut Prophetam, divinnm Doctorem. videant audiantque. Quod judicium eorum ita confirmat, ut eum ceteris etiam Prophetis anteponat, utpote qui per Malachiam 3, 1. praenuutiatus sit; nec modo ceterornm Prophetarum more Messiam praedixerit, sed etiam praesentem viderit, imo de eo testatus sit. Una autem dictis his suspicionem inconstantiae, quae oriri apud adstantes Judaeos poterat, tacite removit, videri enim potuisset, quasi ob carceris squallorem, et mortis metum de dignitate Jesu coeperit dubitare; eo ergo pertinet animadversio, quod non sit arundo flexibilis, nec illum movere possit quaedam calamítas, qui dudum tam austeram duxerit vitám, quasi dicat : Joannem non esse hominem levem, et similem arundini, qui sententiam de mea dignitate temere mutavit; quin imo ille iterato testatus est de me, quod ego sim agnus Dei i. e. salutaris victima in mundi salutem designata. III. E Jure Canonico. Quaeritur l-o quae sunt secundum Conc. Trid. (Sess. XXIV. Cap. 1. de ref. matr.) solemnitates matrimonii accidentales ? In specie : quis finis illarum ? a quo, et ubinam fieri debeant ? Quid per domicilium et quasi domicilium intelligatur ? quomodo utrumque aquiratur ? Verba Conc. Trid. diebus festivis — continuis — intra missarum solemnia quo sensu accipienda? utrum etiam diebus festivis pro foro externo suppressis ? vei ferialibus quoque ? imo si mane ex oblivione omissae fuerint inter solemnes vesperas 1 utrum etiam sacrato tempore fieri possint ? quae earum omissioni poenae annexae ? quae causae petendae dispensationis etquidem a tribus vei tantum a duabus promulgationibus ? utrum parocbi in illis dispensare possint ? demum quando iterandae sunt ? — Quae item essentiales ? In specie : quis parochus ? an etiam intrusus valide matriinonio assistere possit ? quaenam ejus praesentia ? item in testibus qualitates praescribantur ? an in loco ubi Conc. Trid. est promulgatum, ignorantia juris, aut contraria consvetudo vei etiam casus necessi­tatis quemquam excusent? an valeat matrimonium initum in loco ubi Conc. Trid. non est promul­gatum a personis in fraudem legis eo se transferentibus ? quid si antequam contrahant, ibidem domicilium vei quasi domicilium adipiscantur ? Denique qui possint matrimonio assistendi licentiam dare, et qualem eam esse oporteat? an etiam praesumta sufficiat, vei delegátus ad specialem casum, alium subdelegare valeat? Solemnitates matrimonii accidentales seu quarum defectus matrimonium illicitum quidein, sed irritum non reddit constituunt promulgationes matrimoniales — et hiero­logia seu benedictio nuptialis et alii s. ritus. — Couc. Trid. in praecitato decreto, Syn. Later. IV-i sub Innoc. Ill-ii 1216. celebrati vestigiis inhaerendo praecipit : „ut imposterum, ante­quam matrimonium contrahatur, ter a proprio contrahentium parocho^ tribus continuis diebus festivis in ecclesia inter Missarum Solemnia publice denuntientur inter quos matrimonium sit contrahendum. Quibus

Next

/
Thumbnails
Contents