Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1874
Index
— 16 — um sensus quadragesimali etiam observantia et devotione firmatus et fotus, quo luculentior evaserit Domini gratia in operatis per eam nostris virtutibus resplendens. Non cademus denique animö, si quadragesimalibus meditationibus deinersi in mare amoris divini, quem Christus passione sua et morte erga nos probavit, viderimus, quid charitas tunc valuerit, quid proin nunc quoque valere possit in nobis divinö ejus igne inflammatis et pro Dei Ecclesia, pro nostra salute simul dimicantibus. Nil proin hancce labefactet, nil vincula illa debilitet, queis unus alteri, fidelis fideli, discipulus magistro, sacerdos sacerdoti alligamur; ut impleatur illud Domini verbum : „Páter sancte! serva eos in nomine Tuo . . . ut sint unum sicut et nos . . . Sancti„fica eos in veritate . . . Et pro eis ego sanctiíico meipsum . . . Non pro eis autem rogo tantum „sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorurn in me. Ut omnes unum sint, sicut Tu Páter „in me et ego in Te, ut ipsi in nobis unum sint." Joan. Evang. XVII. 11 — 21. Nil profidat in nobis spiritus ille nequam, qui sive innato nisu rei catholicae inimico, sive variis in ipso sinuEcclesiae sinistris conatibus specioso saepe titulo tectis bene ordinatam ministrorum Domini aciem convellere, gradus hierarchicos perturbare et contra se invicem concitare, sicque robur illud et firmamentum, quod una mens, unus spiritus sacrae phalangi praelia Domini praeliari vocatae asserit, elidere nititur. Quod utique nonnisi cum manifestissimo rei catholicae et salutis nostrae detrimento futurum fore, non est cur dicam. Qűod ne fiat : quadragesimalibus charismatibus, quae divinus amor nobis paravit, divina misericordia servat et commendat, lubenter et alacriter utamur, largosque eoruin in vita nostra interna et externa, in omni villicatione nostra fructus faciamus. Ad quem finem certaui observantiae quadragesimalis normám praescripturus, verbotenus repeto ea, quae praecedentibus annis ordinata et observata ultimis meis quadragesimalibus encyclicis sequenti tenore complexus sum : Laudabilis est Cleri dioecesium quarumdam etiam in Hungaria, consuetudo, ut sub quotidiano Missae Sacrificio pericopa Evangelii diei linguá vernacula penes brevem explanationem perlegatur; quam praescribere nolens, zelo bonorum meorum Comministrorum majorem in modum commendo. Rem porro aedificationi fidelium suorum summe proficuam facient illi, qui feriis sextis ad vesperam, praesertim ibi, ubi peculiares sacri sermones quadragesimales, certis utique pietatis actibus juncti non habentur, devotionem de passione Domini cum Litaniis concernentibus asservabunt. Praescriptis autem archi-dioecesanis, tenore harum denuo commendatis, respondebunt, dum vice uná, tempore et locö opportunis per Vice-Archi-Diaconos defigendis, per districtus congregabuntur, ut communibus pietatis et poenitentiae operibus, sacrá adhortatione et lectione pia refecti, sacra exomologesi expientur et ad epulas Agni coelestis simul et publice ad populi etiam fidelis aedificationem accedant. Quoad s. jejunii et abstinentiae legem vero volo, ut serventur ea, quae aeque jam prius, praescripta sequentibus iterum inculcantur : In una legis quadragesimalis parte, intelligo jejunium, seu unicam refectionem, nulla conceditur dispensatio, sive relaxatio; proinde ad observandum jejunium omnes ac singuli tenentur,