Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1873
Index
— 41 — tum e gradu civilisationis populorum, quem ipsa protegente assecutae sunt Christianae Societates; tum e statu ignorantiae ruditatis et barbariei illorum populorum, qui coelesti Ecclesiae doctrina necdum perfusi, benefici ejusdem influxus effectum noudum persentiscunt. Eccur itaque inspectioni subjicitur Ecclesia quasi damnum quodpiam minaretur ? Enimvero non ab hac parte veniunt mala illa, sub quibus hodie promiscue gemunt regna! — Summum malum est libertás illa, quae conceditur errorum magistris, qui ex ultramontanis et ultramarinis regionibus venientes impios et immorales spargunt libros ad corrumpendam fidem et bonos móres; summum malum sunt cathedrae illae falsarum doctrinarum, quae pluribus in locis erectae sunt ad discindendam religiosam unitatem per XIX. saecula conservatain; summum malum sunt obscoena illa spectacula, publicae prostitutiones, sarcatiorum personarum proscissio, immoralitatis licentia, effrene ac libertinum prelum sanctissimam quamque rein blasphemans. Dum Romanus Pontifex et Episcopi postularunt, ut tantis malis froenum tandem poneretur, responsum est : Obstare libertatem. Et en! libertás haec infausto omine errori ac vitio concessa, magistrae veritatis et bonorum morum, Ecclesiae negatur! Yere independentiae et libertatis Ecclesiae destructio, est ad tyrannidem praeparatio! — Sed et noxium est c i v i t a t i; populus enim cernens Ecclesiam, veluti catenis constringi, ac ejus legum vim, a gratia civitatis pendere auctoritatem illius contemnere, facile addiscet; spreta vero auctoritate Ecclesiae paulo post sequetur etiam potestatis civilis vilipensio, et hujus íilia revolutio, cum suis consectariis. En! quomodo ipsius civitatis basim subruat Placetum! Independentia Ecclesiae non solum Sacerdotum est vindicatio, sed etiam libertatis tam religiosae, quarn domesticae, civilis ac politicae populi, nec non Principum auctoritatis et securitatis praecipua cautio. Saltem stante independentia Ecclesiae possunt homines ad veritatem erudiri, vivere, ac in spiritualibus regi; saltem independens a Principibus Ecclesia potest admonere Principes : ut meminerint se esse mortales, et potestate sua non abutantur; saltem independens a populo Ecclesia potest energice exponere populo : potestatem civilem esse a Deo, adeoque reges, qui liunc in sua sphaera repraesentant esse inviolabiles, gladio justitiae instructos, eisque propterea exacte obediendum esse, etiam in conscientia, et impiis quoque. Quanta commoda in bonum commune ubique provenirent, si id genus doctrinae et praecepta, tum a Principibus, tum a populis adoptarentur! Libertás populi — teste experientia facile in licentiam degenerat, nisi Ecclesia independens necessarium contrapoudium, nempe timorem Dei, et sens.um religiosum illi opponat. — At Placeti regii usus aiunt, modo quoque in quibusdam regionibus obtinet. Ast — ut cum Cardinali Batthyány A-Eppo Strigoniensi loquar : „ubicunque obtinet, non sine gravi Ecclesiae vulnere obtinet, quae vulnera provida mater Eco^esia, exemplo Magistri sui patienter quidem tolerat, ne horuin impatiens majora cogatur seu a filiis experiri, seu filiorum cernere. Sed numquid, qui patienter fert, non laeditur? 8) Speramus equidem fore, ut Placetum regium religioni injuriosum, civilique societati tantopere damnosum revocetur; ne Catholicorum conscientiae adstriugantur ad acceptandam et exequendam legem, quae in radice injusta, et auctoritati Ecclesiae, divinaeque ejús summopere injuriosa, nec progressu temporis, penes omnem violentam adplicatio8) Religio 1870. II. félév 231. 1. 9*