Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1873

Index

— 32 — enim persoiiale est actualis et habitualis aversio ab ordine morali, a lege justitiae et sanctitatis : actualis quidem per actum voluntarium, legi contrarium; habitualis, quia transeunte actu remanet reatus culpae ex araissione justitiae, et reatus poenae ex transgressione legis aeternae. Fides vero remanens et conscientiam informans, factum non facit infectum, sed testis est transgres­sionis, accusator peccatoris, vox in deserto clamantis, si forte convertatur et vivát. Testimo­nium illis reddente conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus aut etiam def e ndenti bus. Rom. 2. 15. „Qui injustus est, poterit conver­sus justus esse, quomodo et justus aversus poterit injustus esse. Itaque nec de te praesumas, nec de illo desperes." S. Aug. Tract. in Psalm. 51. IV. E Theologia Pastorali. Exponatur : quidnam ritus in collatione Sacramenti Baptismi praescripti sensu morali vei dog­matico, e mente Ecclesiae, significent? Ecclesia Catholica ritus eo fine in Sacramentorum collatione adbibet, ut veritates fldei praesentibus amplius impatescant, et corda fidelium inflammentur. Specialius in Collatione Sacra­menti Baptismi occurrentes sacri ritus gravissimas veritates fidei ob oculos ponunt, et ad id diri­guntur, ut mentes praesentium pietatis sensu repleantur. Inter hos sacros ritus, ad sequentia advertere juvat. Dum infans ad baptisandum sistitur, non defertur in ecclesiam, sed extra illám manet. Quo ritu procul dubio illa fidei veritas inuitur, secundum quam constat, quod homo nondum renatus in aqua et Spiritu Sancto, ad ecclesiam Dei introire neutiquam possit. 2. Baptisando nomen cuiuspiam Sancti imponitur. Manifeste innuitur per hoc, quod Sanctorum exempla ad imitanduin nobis proponantur et quod eorundem suífragia nobis ad salutem permultum prosint. 3. Baptisandus ad renunciandum satanae nec non operibus et pompis ejus provocatur : unde manifeste patet, quod universum genus humánum antequam redemptionis per Christum allatae virtute a doemonis captivitate liberaretur, ejusdem serritio et dominatui fuerit obstrictum. 4. Interrogatur baptisandus : an credat in Patrem, Filiuin et Spiritum Sanctum : ut innuatur, quod fides expressa in SS. Trinitatis mysterium absolute requiratur ab omnibus rationis usum habentibus, qui ad lavacrum regenerationis pervenire optant. 5. Sacerdos baptisans ter exsuflat in faciem baptisandae prolis : ut innuatur, quod Spiritus Sanctus, quem Salvator noster exsufiando in Apostolos, eisdem communicaverat: in bap­tismi Sacramento regenerationis effectum operetur. 6. Baptisandi frons et cor cruce signatur. Innuitur exinde, quemadmodum christianus crucein Christi profiteri non erubescat, imo ejusdem amorem in corde suo gerat.

Next

/
Thumbnails
Contents