Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1873
Index
E Nr. III. ©fe' laboratis thematum anno 1871. Clero Curato Archi-Dioecesis huius propositorum per Commissionem eatenus deputatam censuratis, habito eorum, quae circa praemia Clero Curato destinata munificus eorum fundator piae memoriae Arcbi-Episcopus Colocensis Franciscus e Comitibus de Nádasd praestituit, ratione, medíetas annui census, quippe 300 fl. v. a. D. Parochis obveniens inter tres eluvione, et noverca procreationé magis damnificatos, scilicet : DD. Michaelem Varga Moholyiensem, Michaelem Bogár Tisza-Földvariensem Parochos, et Emericum Sörös Duna-Patajensem Administratorem in ratis aequalibus distributa; alia autem medietas peraeque 300 fl. v. a. efficiens de mente eiusdem Commissionis sequentibus D. Capellanis addicta habetur : Georgio Kopper Neoplantensi. Andreae Kuts eotum Dushnokiensi. Joanni Pákolicz Fajszensi. Euierico Radojchich Apathinensi. Julio Városy Csonoplyaensi, et Stephano Vidákovics Csantavériensi, quorum singulus 50 fl. v. a. ergo solitam apocham penes Administrationem piarum fundationum levandos habét. Occasione hac una praedictorum thematum resolutio per respectivos Lycei gremialis DD. Professores adornata pro congrua notitia communicatur. Nr. 1645. 1872 Themata per Clerum Curatum 1871 elucubrata , et praemiorum distributio. RESOLUTIONES THEMATUM Clero Curato Arclű-Dioecesis Colocensis anno 1871 propositorum. Semestri »í. I. E Theologia dogmatica generáli. a) An Hyerarchia ecclesiastica suarn , quam in fldeles exercet, divinam aiictoritatem, potestatem, et jurisdictionem, immediate a Christo, vei a communitate fidelium habeat ? b) An laicae auctoritati et laico gubernio ullum competat per se jus eligendi, constituendi et mittendi ministos sacros? Hyerarchia etymologice: est sacer principatus, sacrum impérium, seu principatus in rebus sacris, ex ispá apx^, ut habét S. Thomas II. Sent. dist. 9. a. I. „Cum hyerarchia signiflcet sacrum quemdam principatum, in omni autem principatu requiritur gradus potestatis et flnis, in Sacro principatu oportere hujusmodi sacra esse et divina." Objective est principatus seu potestas sacrorum peragendorum et gubernandorum, hpüvapxfn S. Maximus in Comt. ad Dyonis. „Sciendum est igitur, hyerarchiam quidam esse principatum; ac velnt curam ordinandorum sacroCirc. Litt. 1873. Nr. III. 1 \