Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872
Index
— 78 — quas matriculares extractus de nativitate, matrimonio, et morte personarum quacunque ratione militari jurisdictioni obnoxiarum concinnandi sunt. Circul. 3. Maji 1865. Nro. 801. 7. Exc. Ministerium armatae manus sub 6-a Novemb. 1867. Nro. 17,601. deciarat, railites usque revocationem dimissos, aut ad reservatam militiam pertinentes, duiu matrimonium inire cupiunt et tertiam statutionis classem jam superarunt, indultu jurisdictionis militaris opus non habere, extractus tamen matricae Copulatorum de talibus competenti jurisdictioni militari exhibendos esse. Circul. 10. Novemb. 1867. Nro. 1827. 8. Intimato exc. Cultus Ministerii sub 18-a Septemb. 1869. Nro. 13,030. praecipitur, ut matriculares extractus cunctarum militarium personarum illi militari praefecturae (hadkiegészítő parancsnokság) immediate per Curatos substernantur, iu cujus circulo matrimonialis copulatio facta est. Circul. 30. Septemb. 1869. Nro. 1331. — 28. Maji 1870 Nro. 498. 9. Articulo 40 legis 1868 sequentia statuuntur : §. 44. Qui a statutoria Commissione ad militare servitium pro semper inhabilis deciaratus —, vei in tertia statutionis classe a militari servitio ad tempus absolutus non est, ad matrimonium admitti nequit, nisi tertiam classem superavit. Inter adjuncta singulari consideratione digna matrimonium ineundi licentiam elargitur exc. armatae manus Ministerium. Qui in obversum horum matrimonium contrahit, poenas in §-o 46-o statutas incurrit. §. 53. A militia ad longius tempus dimissi, et ad reservatam militiam, nec non „hondvédség" pertinentes, ubi tertiam statutionis classem jam superarunt, intuitu matrimonii civilibus legibus et ordinationibus subsunt, et ad illud contrahendum indultu non egent. — Tali favore gaudent — absque respectu ad servitii annos — Officiales tum militiae, tum officiorum militarium pensionati, horum item inferioris ordinis individua, et famuli, nec non milites patentales (Patental- und Yorbelialts-Invaliden) extra domum invalidorum degentes; ast in illo duntaxat casu, si ad statum pensionis definitive (véglegesen) relegati sunt. Si vero ad tempus solum (ideiglenesen) pensionati sunt, vei in domo Invalidorum semet detinent, ad ineundum matrimonium licentia militaris jurisdictionis opus habent. Circul. 6. April. 1869. Nro. 571. 10. Exc. Cultus Ministerium sub 27-a Február. 1868. Nro. 2016. disponit, ut ad facile eruenduin occasione statutionis militaris concernentium personarum obitum, dies mortis in singulo casu etiam Matricae Baptisatoruin inferatur. Circul. 13. Mártii 1868. Nro. 525. 11. Exc. Cultus Ministerium sub 10. Febr. 1870. Nro. 1010. enunciat, milites ad aciem vei reservatam militiam et ad „Honvédség" pertinentes ac ad longius tempus ablicentiatos quamprimum tertiam statutionis classem superarunt, civilibus legibus et ordinationibus subesse, atque ad communia oneraferenda (puta: lecticalium solutionem, communalem operám praestandam) obiigari. Circul. 25. Február. 1870. Nro. 220. 12. Exc. Cultus Ministerium sub 4. Mártii 1870. Nro. 4288. postulat, ut in extractu matricae defunctorum de militum ablicentiatorum et ad reservatam militiam pertinentium obitu ad militarem praefecturam substernendo diserta morbi quoque mentio fiat. Circul. 14. Mártii. 1870. Nro. 286.