Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872

Index

ficiis ecclesiasticis commissam, ipso jure et facto incurritur. Etquidem ob simoniam mentalem nulla incurritur poena juris, testantibus s. canonibus, 2) ubi siraonia mentális non judicatur ab ec­clesia, cui dátum est de manifestis tantummodo judicare, sed judicanda relinquitur a districtissimo judice, qui scrutator est cordium, et cog'nitor secretorum. Item nulla incurritur poena juris per si­moniam conventionalem sive puram, sive mixtam, 3) imo neque propter simoniam realem, exceptis tribus casibus superius memoratis, 4) quia nullibi in jure reperitur aliqua poena clare expressa contra simoniam etiam realem non expressam. In dubio autem non est asserenda poena. Odia quippe restriug'i, et favores ampliari convenit. s) Item in poenis benignior interpretatio est facienda. 6) Quia vero in collatione ordinum hodie vix unquam; quoad ingressum religionis autem rarissime simonia contingat, eas tantum poenas commemorasse sufficiat, quae ob simoniam in matéria be­neficiaria ab ecclesia sunt statutae. Et hae sunt : 1) Ex communicatio ipso facto incurrenda, etiam a cooperantibus, et est romano Pontifici reservata 7) 2) Nullitas electionis, praesentationis, et canonicae institutionis, ita ut sic promotus beneficio abdicare, et fructus perceptos reddere tene­atur ante omnem sententiam judicis, nisi forte peues ignorantiam facti inculpatam illud per trien­nium bona füle possedisset 8). 3) Inhabilitas ad idem beneficium de novo obtinendum, non tamen haec inhabilitíis etiam ad alia beneficia pertinet 9). 4) Propter simoniam confidentialem, ultra poe­nas impositas adversus realem, incurritur etiam privatio beneficiorum omnium jam antea etiam juste obtentorum, non tamen probabiliter ante sententiam eriminis deciaratoriam 1 0). Quoad restitutionem simoniace acceptorum tenendum est pro certo, l-o. quod qui obtinuit simoniace beneficium seu officium aliquocl ecclesiasticum, tenetur sub mortali sponte illud una cum omnibus fructibus perceptis, ante omnem judicis sententiam restituere ac di­mittere, etiamsi simonia sit occultissima. 2) Qui temporale accepit sub condone dandi spirituálé, et postea conditionem non implevit, tenetur jure divino et naturali restituere totum acceptuin n). 3) Qui pro electione, collatione, praesentatione alicujus ad beneficium seu officium ecclesiasticum ali­quod temporale recepit, tenetur illud jure divino restituere ante omnem judicis sentententiam 1 2). Cum enim ecclesiae ministri sint tantum dispensatores, et non domini rerum spiritualium, non pos­sunt illas dispensare, nisi pro voluutate Christi jubentis, ut illae gratis concedantur, alioquin non minus injuste agerent, quam elemosynarius Principis, qui pro eleinosyna gratis ex voluntate domini danda, aliquid a pauperibus exigeret. 4) Qui temporale accepit ratione beneficii, tenetur illud resti­tuere ecclesiae, iu qua beneficium existit, vei pauperibus, et non ipsi danti, presertim post senten­tiam judicis 1 2). Ast ante sententiam judicis, si simonia non sit in beneficiali matéria, restitui debent ei, qui dedit; quia jure naturali res reddi debet ei, qui habét ejus dominium, nisi lex in poenam ei reddi vetet. Sed qui dedit simoniace, retinet dominium rei datae, cum pactio simoniaca sit nulla, ') Can 3. 5—7. C. I. q. 1. — Can. 8. C. I. q. 3. — Cap. 7. 2. Extrvag. Com. h. t. — Constit. Fii V. „Cum primum." — 2) Cap 32. et 46. h. t. — 3) Reiff. §. 11. pag. 111. n, 239. — 4) Ibidem n. 259. — 5) Eeg. Jur. 15. in Sexto. — 6) Ibidem 49. — 7) Cap 2. Extrás, com. h. t.— Constit. Pii V. „Cum primum." — 8) Cap. 59, de elect. — Cap 27. h, t. — Pii Y constit. — 9) Reiff. §. 11. pag. 113 n. 267. — , ü) Cap 2. de confessis (L. II, t. XVIII.) — u) Can. 45. C. I. q. 1. cap. 26. Matthaeus li. t. — cap. 2. Gxtrav. Com. h. t. — Pii V. constit, — , 2) Mat. 10. 8.— ") Cap. 11. De hoc h. t.— 1 4) Reiff. §. 12. pag. 115. u. 295—297.

Next

/
Thumbnails
Contents