Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872
Index
— 53 — pacti taciti vei expressi ante collationem rei spiritulis jam facti; secus autem si ex mera gratitudine, sine ullo praecendenti pacto id fiat, nempe intuitu spiritualium functionum, per moduni stipendii, pro justa, et congrua sustentatione ministrorum ecclesiae, juxta illud Christi :Dignus estoperarius cibo suoetS. Pauli : „Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est, si nos carnalia vestra metamus J). —Quorum vestigia premunt fere omnes ecclesiarum Praelati, jurium peritissimi, et conscientia timoratissimi, beneficia ecclesiastica conferendo iis, qui de se, vei ecclesia per dona et obsequia temporalia sunt benemeriti ut sic obligationi gratitudinis, qua illis sunt obstricti, rependendo spirituálé, pro temporali satisfaciant. e) Quod non sit simonia pro pretio te m porali dare te m poraié adnexum spirituali antecedenter modo pretium ratione spirituális adnexi non augeatur, quia ros temporales in tali casu a rebus spiritualibus separabiles et proinde vere in se aestimabiles sunt 2). f) Quod Simonia sit pro pretio temporali dare temporaié adnexum spirituali concomitantes vei consequenter, quia in utroque casu spirituálé vendi censetur, quod cum temporali commutare simoniacum est 3). Qnoad malitiam, sMnonia ex suanatura estpeccatum mortale, sacrilegii reális, gravissimum. Quod sit sacrilegium, 4) ex notitione patet, per eam enim indigne et irrevereuter tractantur res spirituales ut profanae, pretio temporali aestimabiles. Quod sit peccatum mortale, *) clare habetur e S. Scriptura, ubi S. Petrus in Simonem Magúm, cum aeternae perditionis comminatione graviter invehendo dicit : pecunia tua sit tecum in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. Unde Urbánus II. Pontifex ait: „Necapostolus emtionem spiritus S. quam bene fieri non possenoverat, sed ambitionem questus talis etavavitiam, quae est idolorumservitus, exhorrúit et maledictionis jaculo percussit." s) Quod vero sit gravissimum, colligitur ex pluribus sacris canonibus 7) ubi simonia vovatur, piaculare flagitium detestabile scelus, h o r r i b i 1 e nimis, lepra spirituális, pestis, haeresis, thesaurus criininum, simoniaci Judae comparantur proditori, qui judaeis Dei occisoribus Christum vendidit. Paschalis Papa hujus vitii malitiam et pravitatem paucis exprimere volens dixit expresse : „Omnia erimina ad comparationem simoniae quasi pronihiloreputantur. 8) Unde non immerito statuitur, ut contra simoniacos absque ulla misericordia procedatur 9). Quid amplius ad probandam et detestandam malitiae simoniacae gravitatem dici possit ? Quoniam plus poenarum gravitas, quam Dei timor arcere sólet a voluntate peccandi, hinc ecclesia ad eliminandum perniciossimuni sibierimen simoniae, varias easque gravissiinas contra illud constituit poenas. Haetamen non ob quamlibet, sed solam et omnem — etiam occultam — Simoniam realem, utrinqe saltem ex parte completam (confidentiali excepta) in susceptione ordinum, — ingressu religionis, — et bene') I. Cor. 9, 1. — Insupar Can. 101. Quid quid C I. q. 1. — Cap. 30 Dilectus. h. t. — 2) Cau 2. Constitutis nova § 1. C. 10. q 2. — Scavini Theot. Mor. t 2. p. 136. — 3) Keiff §. 10. pag. 94. n. 228 et sequentisus. — 4) Can 1. Audivimus C I. q 3. — 5) Can. 8. Salvator C. I. q. 3. — Actor. 8, 20. — 6) Cau. 8. Saltor C. I. q 3. — 7) Can. 5. 8. 21. C. I. q. 1. — 6) Can. 27. C. I. q. 7. — 9) Can 109 C. I. q 1.