Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872
Index
— 30 — gratiae per inhabitantem in homine justificato Spiritum Sanctum honor súmmus est, quippe sublimatio in consortiura divinae naturae : quo vivum eííicitúr organon Spiritus Sancti, per charitatis divinae diffusionem. CharitasDei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. Rom. 5. Donát se Spiritus S. membris Christi, ut esset in eis sanctificator per gratiam, vivificator per charitatem; ipsi vero portarent et glorificarent Deum in corpore suo. Sed haeresis et Schismatis crimen cum sit peccatum in Spiritum Sanctum, eundem expellit de corde, exstinguit lumen fidei, gratiam sanctiűcationis et charitatis deperdit. Idcircomájus est haereticorum et schismaticorum peccatum quam infidelium, qui viam veritatis non cognoyerunt et donum Dei coeleste non gustaverunt. Factus est infideli deterior, qui fidem n,egavit. I. Tim. 5. 8. „Ilii, qui recedunt ex Ecclesia, secundum istam regulám pejores sunt ethnicis. Nonne Sodomitae ethuici erant, et gentiles? Pejores erant Judaei." S. Aug. 1. 6. c. Don. c. 44. n. 86. Propter quod gravius et prolixius judicium accipiunt a Spiritu Sancto jam hac in vita. Cum venerit Spiritus, arguet mundum de peccato; de peccato quidem,. quia non crediderúnt in me. Joan. 16. 8. Quo judicio nullum severius et strictius cogitari potest, quod eos in sensum reprobum det et spiritui irreverenti et infrunito tradat, quemadmodum superbos philosophos, quos tradidit Deus in desideria cordis eorum, ut contumeliis afficiant semetipsos. Neque tacent divinae litterae enormia erimina, quibus humiliantur et in lutum calcantur haeresum et schismatum participes. Homines cupidi, elati, superbi, blasphemi,. ingrati, scelesti, incontinentes, immites, proditores, protervi, tumidi r et voluptatum amatores magis, quam Dei : habentes spéciem pietatis,. virtutem autem ejus abnegantes. II. Tim. 3. 2 — 5. Contigit enim eis illud Teri proverbii: Canis reversus ad suum vomitum; et sus lotainvoíutabro luti. II. Petr. 2. 22. Ut qui sobrii et sancti esse in Ecclesia noluerunt, foras projecti exspument confusionem insipientiae suae, volutentür in nefandis adinventionum, girent in viis aberrationum suarum. Fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, sidera errantiaJud. 13. Quam in rem advertit S. Cyprianus de unit. c. 9. „Nemo existimet, bonos de Ecclesia posse discedere. Triticum non rapit ventus, nec arborem solida radice fuudatam procella subvertit. Inanes paleae tempestate jactantur, invalidae arbores turbinis incursione evertuntur. Hos execratur et percutit Joannes Apostolus dicens: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum." Et S. Aug. Serm. 5. n. 1. „Sunt, qui christiani vocantur et non sunt, quos partim digessit Ecclesia tamquam stercora; ut sunt omnes haereses et schismata, quae etiam comparantur sarmentis infructuosis de vite praecisis, et paleis, quas ante ventilationem de area ventus rapit." — Haeretici etSchismaticisunt injuriosi in Spiritum Sanctum, quia vineam, quam plantaverat, rigaverat et laetificaverat, fructibus spoliant et vastant; membra, quae vivificaverat, a corpore truncant et necant. Nemo sibi tantum bonus vei malus; qui bonus, bonus odor Christi est, aliis odor vitae in vitám; qui malus, foetorem malitiae in alios diffundit, et est odor mortis in mortem. II. Cor. 2. 15. Qui adulterant verbum Dei, qui dissecant unionem charitatis, foetorem lethiferum exhalant, venenum mortis propinant; soli esse non possunt, soli manere in haeresi et schismate nolunt. Quaerunt inquieti socios,