Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872

Index

— 21 — concitat, et latentis etiam erroris yel haeresis virus continere arguitur. Harám notarum prima tan­tum haeresim manifeste detegit; reliquae vero absolute loquendo 11011 habent propriam haeresis ma­litiam, quia ut certo haereticae non sunt proprositae, et ideo fideni theologicam in subjecto abso­lute nou excludunt, sed gravissimi peccati reum faciunt, ob spretam Ecclesiae auctoritatem in re gravi, qualis est fidei puritas et integritás, atque ob praesentissimum amittendae fidei periculum. Quare Pius IX. in literis ad Archi-Ep. Monac. et Frising. latis 1863 ita seribit : „Sapientibus ca­tholicis liaud satis esse, ut Ecclesiae dogmata recipiant et venerentur, verum etiam opus esse, ut se subjiciant tum decisionibus, quae ad doctrinam pertinentes a pontificiis Congregationibus profe­runtur, tum iis doetrinae capitibus, quae communi et constanti Catholicorum consensu retinentur ut theologicae veritates et conclusiones ita certae, ut opiniones eisdem doetrinae capitibus adversae, quamquam haereticae dici nequeant, tamen aliam theologicam mereantur censuram." In syllabo vero sub Nr. 22. liunc damnavit errorem: „Obligatio, qua catholici magistri et seriptores omnino ad­stringuntur, coarctatur in eis tantum, quae ab infallibili Ecclesiae judieio veluti fidei dogmata ab omnibus credenda proponuntur." — c) Notio haeresis importat pertinaciam voluntatis, qua sententia ab Ecclesia proposita aut proseripta, et qua talis sufficienter cognita, determinate rejicitur aut amplectitur. Haec itaque pertinacia ex parte intellectus sufficientem notitiam auctoritatis et de­finitionis Ecclesiae supponit, ex parte vero voluntatis deliberatum actum auctoritati Ecclesiae repug­nantem. Ita S. Aug. 1. 7. de Jen. c. 9. n. 3. „Nec ob aliud sunt haeretici, quam quod falsas suas opiniones contra veritatem pervicaciter asserant." Tanta vero huic pertinaciae inest malitia, ut hae­reticuui faciat etiam illum, qui erga suam sententiam ita affectus est, ut habeat determinatam vo­luntatem non mutandi mentem, etiamsi ipsi postea constiterit, Ecclesiam contrarium docere ac defi­nivisse. Nullatenus vero haereticis formalibus annumerandus, qui bona fide haeresim tenuit, et bo­nam voluntatem non dimisit, auctoritati Ecclesiae, ubi sententia ejus innotuerit, semet humiliter subjiciendi, unitatemque amplectendi, dicente S. Augustino Epist. 43. „Qui sententiam suam, quamvis falsam aut perversam nulla tamen pertinaci animositate defendunt, corrigi parati, nequa­quam sunt inter haereticos deputandi." Haeresis formális in foro inter no ea est, quae sola mentis operatione perficitur. Talis vero erit : a) si pleno intellectus ac voluntatis assensu errorem ab Ecclesia damnatum velut verum retinendum judicat; doctrinam autem ab ea formaliter propositam tamquam falsam judicat, ac de­terminata animi pertinacia repudiat. Itaque simplex ac pertinax actus interne completus sufficit, ut forma fidei theologicae subvertatur et erimen haeresis coram Deo coiumittatur. Proinde non requi­ritur temporis duratio protracta et quasi incorrigibilis obstinatio; sed unicus deterininatus, in mo­mento consummatus internus actus sufficit, ut ín alio quolibet mortali peccato. „Antequam visibi­liter excommunicetur, quisquis contra veritatem, qua convincitur et arguitur, inimicum gestit ani­mum, jam praecisus est." S Aug. 1. de unit. Eccl. 11. 74. d) Si quis de aliqua fidei veritate, quam scit ab Ecclesia esse propositam, positive ac pertinaciter judicat, esse eam dubiam vei incertam, cui subesse potest falsum; haeresim in pectore portat: quia de fide est, omnes veritates fidei ab Ecclesia formaliter propositas non solum esse certas et indubitatas, sed etiam fide divina, quae om­nem dubitandi licentiam et opinandi fallaciam omnino excludit, absolute credendas; is vero, qui

Next

/
Thumbnails
Contents