Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872

Index

— 143 — igitur DD. Parochorum et Catechetarum, qui localium adjunctorum optiine gnari sunt, obligatio est, rem hanc apud Communitatum primores omni meliore modo sollicitare. Ubi Ordinariatus hoc in negotio expositis rationum preces succollantium momentis exoratus fuerit, id, quod suarum parti uin est, facere nunquam negliget. XXil. Trés Districtus optant, ut subsidium ad tegendas Sacerdotum pen­siones per Clerum dioecesanum solvenduin secundum clavim rectificatam ejectetur. Objectum hocce jam anno elapso consultationis matéria fuerat. Rationes, quae prohibent, ne mutatio quaepiam hac in re introducatur, protocolli anni praeteriti puncto XLYIII. sat super­que expositae sunt. Ibi igitur dictis porro quoque inhaerendo ab ulteriori materiae hujus discus­sione eo magis supersedetur, quod tunc simul utique modus etiam indicatus fuerit, quö observatö votis talibus singuli districtus occurrere possunt. XXIII. Districtus aliqui indulgeri petunt, ut quaedam majoris momenti studia in Tlieologia lingua vernacula tradantur, et in vicém linguarum graecae et liebraicae in Archi-Dioecesí yigentes linguae, Cateclietica item uberius doceantur. Quaspiam disciplinas theologicas adminus primo anno ob minorem linguae latinae peritiam lingua hungarica proponere pluribus exoptabile videtur. Ast cum huic defectui aliter etiam mederi possimus, Superioresque ac Professores Seminarii in id praecipuam curam convértant : ratio haec non censetur sufficiens, ut a linguae latinae usu, per decursum tot saeculorum in scholis theologi­cis patriae nostrae bono cum successu vigente recedatur; tanto autem minus, quod arduum sit defi­nire, quaenam disciplinae prae aliis lingua hungarica tractandae forent, verendumque iure sit parte ex una, ne mutatio haec inperitiam linguae latinae in Ecclesia catholica summe necessariae magis adhuc promoveat, parte ex alia vero, ne stabilitő linguae hungaricae in Seminario Dioeceseos huius polyglottae usu aliorum idiomatum fautoribus querulandi, ordinationem talem impetendi et simile quid pro sua lingua postulandi ansa praebeatur. Insuper experientia docet, quod, etiamsi Clerici anno primo difficultatem quampiam ob minorem linguae latinae peritiam experiantur, illa progre _ diente cursu imminuatur et ultimis duobus annis apud diligentiores penitus cesset. Linguarum graecae et hebraicae institutio decretis Conciliorum generalium praescripta ha­betur, neque proiu abrogari potest. Lingua graeca iam in G-ymnasio traditur, ei itaque minus temporis impenditur. Ut autem linguae hebraeae etiamsi non eminentem notitiam Clerus catholicus sibi comparet, ipsa adversa­riorum in contrarium studia deposcunt, qui linguarum harum notitiil gloriantes ad fontes ss. libro­rum adpellant. Protocollum 1872. 3

Next

/
Thumbnails
Contents