Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872
Index
— 134 — norum notiíiam habere debetat, hanc autera Tutores, in singül a Communitate orphanorum curam gerentes, unice a |locorum parochis, in quorum manibus matriculae sunt, haurire possint, proin Curati quoque tali Tutorum desiderio prompté satisfacere obligentur. Quodsi tamen horum unus alterve necessaria data adeo urgenter exigeret, ut sacer Curio desiderio ipsius satisfacere no a posset, hujus erit, eum ad patientiam habendam oinni cum humani tate provocare; et si hoc non obstante quamcunque exinde molestiam pateretur, in singulo casu congruam medelam apud civilem jurisdictionem sive directe sive mediö Ordinariatus quaerere. XI. Districtus quidam observans non omnes ordines ab exc. Ministerio in publico-ecclesiasticis editos yiá Ordinariatus ad notitiam Cleri perlatos íüisse, orat congrua disponi, ut id fine procurandae adcuratioris Ordiiinm talium observantiae deinceps semper fiat. Figentur gressus apud exc. Ministerium, ut justo huic petito communicatis cum Ordinariatu cünctis similibus altioribus ordinationibus satisfiat. XII. Petitur, ut contractus dioecesanus, qui nec in gubernialium Intimatorum, nec in ordinationuni dioecesanarum protocollis inyenitur, per extensum publieetur. Postulato huic sequentibus satisíit : Origó contractus sic dicti dioecesani haec est : Articulus 71. legis anno 1723. latae §-o 2-o disposuit, „ut Episcopi et Ecclesiarum pa„troni de parochorum intertentione et subsistentia a populo praestanda prospiciant." Legis hujus patriae in sequelam Archiepiscopi Colocenses in parochiis visitationes canonicas statis (temporibus asservantes alia inter negotia etiam obventiones parochorum collatis cum repraesentatione patronatuum mutuis consiliis in praesentia legális testimonii stabiliverunt desuperque instrumentum publicuni per legale testimonium recognitum ac visitationis canonicae decretis cum titulo : „Proventus parochi" adnexum confici jusserunt; ut adeo sub „contractu dioecesano" nil aliud intelligatur, quam universalis et immemorialis in Archi-Dioecesi usus, lecticalem censum a fidelibus in natura desumendi occasione visitationum canonicarum legitima et competenti auctoritate adprobatus et stabilitus. Praestationes autem hoc titulo pendendae sunt : 1-o a singulo conjugum pari una metreta posoniensis tritici, dimidia metreta posoniensis avenae et 30 crucigeri conv. mon. seu 52 xr. v. a. 2-o l)eputata varia pro ratione locorum jani ampliora, jam pauciora. 3-o Colonicalis sessionis ad parochiale beneficium adtinentis cultivatio. Contractum hunc fora civilia semper pro valido et legitimo recognoverunt et in controversiarum casibus parochianos vei ad aversionalem cum parocho contractum stipulandum, vei ad dioecesanum observandum inviarunt.