Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872

Index

- 130 ­id, quod ab his pro salutis fidelium et rei catholicae emolumento habita ad difficilium temporum ratione decidi, procurarique optatur, exponere, suadere undique confluxerunt. Quare etsi per duorum nonnisi dierura spatium Ipsi a publicis negotiis, quorum causa in Capitali moratur, abesse liceret: hoc tamen etiam lubens usiís est, ut horsum adcurreret, et licet din heic agendi copiam non haberet, multum tamen suavi commerciő cum dilectis Suis fratribus filiis­que fotó et salubribus ordinationibus per Se edendis assequeretur. Quod spe­ctata tum mutua Congregatorum charitate, tum sacerdotali eorum zelo et pa­storali prudentia eo felicius snscipi sperat, quo raanifestiores sunt similis Con­sultationis anno praeterito habitae in vita Ecclesiae, reque scholari visendi fructus, quőve certius est, ea, quae precibus etiam fratrum filiorumque Suorum obsecundando in Conferentiis anni praeteriti a Se promissa fuerunt, cuncta tum effectui data fuisse, tum rei catholicae eximiő emolumento fuisse; qua in linea prae caeteris oculis se sistunt ea, quae circa visitationem cunctarum Archi-Dioe­cesanarum scholarum elapso scholastico anno per Viros e gremio exmissos susceptam, circa conservatum et vindicatum catholicum scholarum characterem, gressus ad erectionem unius novae parochiae fixos, sortem Capellanorum meli­orem redditam, Sacerdotes peritos fine perfectius cognoscendae florentis rei scholaris ad exteras oras missos, etc. creatumque ad expensas his finibus sub­ministrandas peculium auxiliare ordinata factaque fuerunt; quae cuncta prout curae animarum, ita et catholicae succrescentis generationis educationi solidae­que institutioni nonnisi utilia esse possunt. Quam igitur charitatem et rei sacrae zelum occasione Consultationis anno preteritó habitae expertus est Archi- Episcopus, eam hac quoque vice Se experturum sperans, non dubitat hodiernae quoque Consultationis fructus gló­riáé et emolumento Ecclesiae sanctae, aevo nostro multifariam multisque módis vexatae, proficuos futuros, nec proin absque praesignatione venturarum rerum evenisse, ut, dum hodiernis laboribus sacrő Missae Sacrifició oblatő initium daretur, imago S. Sebastiani Capellae patroni oculis cunctorum objiceretur, id solatii animis de futura Ecclesiae sorté sollicitis ingeminans, quod sicut invictus hic S. Ecclesiae pugil, telis licet malignorum seculi filiorum confossus, in fidei suae constantia et virtutis perseverantia futurae gloriae semen paravit : ita sancta quoque Christi in terris sponsa, mater Ecclesia, quam ubique fere terra­rum, singulariter vero in regnis florentem olim eius statum exhibentibus dire

Next

/
Thumbnails
Contents