Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871

Index

— 63 — <íonvocandi Synodum Episcopo ita esse proprium, ut eo vivente illud nisi ipsí Episcopo competat. Vicarius generális Episcopi Synodum servare sine specialí Episcopi mandato non potest; cum speciali autem EpLcopi mandato potest, uti factum est sub regimine pastorali S. Caroli Borromaei, qui Romám profectus tertiam a se indictam Synodum per Vicarium suum celebravit anno 1572. ut hoc legitur in ejusdem Synodi proemio. Si annus ab ultima Synodo per Epi­scopum celebrata effluxit, potest Vicarius Capitularis dioecesanarn Synodum cogere. Ad Synodum dioecesanarn vocandi sunt, et vocati adesse tenentur: Vi­carius Generális Episcopi,*) Dignitarii, 2) Canonici Ecclesiae tam Cathedralis quam collegiatae, adminus per aliquot e gremio Capituli deputatos, 3) Abbates tam saeculares, 4) quam regulares, qui praeficiuntur monasterio, Episcopi juris­dictioni plene subjecto 5) imo et Abbates exempti si generáli Capitulo non sub­dantur; 6) Vice-Archi-Diaconi, 7) Parochi et quicunque curam animarum saecu­lariurn gerunt sive Clerici saeculares sive regulares sint, nisi privilégium non comparendi post Concilium Trid. obtentum habeant; 8) item quicunque Superi­ores parvorum conventuum h. e. in quo adminus 0. regulares non vivunt, si ab Episcopo ut sedis apostolicae delegato vocentur.») Alii Clerici dioecesani, qui vei nullum vei simplex nisi officium tenent, ad accedendum ad Synodum cogi non possunt nisi vei legitima consvetudo eos ad id obstringat, vei in synodo agendum sit de reformatione morum, de quadam re totum clerum concernente, aut intimandis decretis Concilii provinciális, quo tamen in casu Episcopus in ipsis litteris convocatoriis exponit, quod de praedictis erit tractandum. 1 0) Laici ad Synodum dioecesanarn nec vocandi, nec admittendi sunt, nisi gravis et ur­gens causa vei consvetudo aliud svadeat, dummodo suffragium non f erant. n) Objecta Synodorum dioecesanarum, ut Bened. XIV. indicat, J2) pro op­portunitate locorum et temporum sunt varia. Generatim providet Episcopus, ut tollantur abusus, coerceantur vitia, promoveatur morum sanctimonia, depravati reformentur móres, et foveatur discipliua ecclesiastica. Solent Praesules in Sy­nodis dioecesanis, decreta conciliorum provincialium promulgare, de modo ea in eftectum deducendi consultare, de doctrina religionis, quo utiliori modo fidelibus >) Bened. XIV. de Synod. L. III. Cap. III. n. 2. - 2) Ibidem n. 1. - 3) 1. III. Cap. IV. n. 2. et 5. - 4) l. c. L. III. Cap. I. n. 2-7. — 3) Cap. 17. de privileg. (5, 33.) — e) Conc. Trid. sess. XXIV. Cap 2. de reform. Abbates Nullius, licet canerent potestate propriam Syn. dioec. habendi non tenentur sibi eligere Eppum, ad cujus Syn. dioec. compareant Bened. XIV. 1. c. III. I. n. 16. parochi talibus Praelatis subjecti tenentur adesae Syn. Eppi, qui potest eos visitaque 1. c. 3. 5. 3. — 7) ib. 3. 3. 10. - 8) ib. 3. 1. 14. — 9) ib. 3. 2. 3-5. — , 0) ib. 3. 6. 1. et seqtb. — u) ib. 3. 9. 7. et seqtb. Ep­pum in vocandis ad Synodum Laicis cautum esse oportet; ne quod initio merae fűit urbanitatis, tractu temporis fiat necessitatis. Eppua Laicorum consilio indigens, eos extra Synodum consulat. — I 2) L. b. Cap. 1. de Synod.

Next

/
Thumbnails
Contents