Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871

Index

— 40 — nam perficere, sed destruere, fidemque omnimoda certitudine et integritate evacuare; id quod S. Augustinus Manichaeis objecit, Lib. 17. c. 3. „Aperte di­cite, non vos credere Christi evangelio: nam qui in evangelio quod vultis cre­ditis, quod non vultis non creditis, vobis potius, quam evangelio creditis." c) Adversatur fini christianae revelationis, qui non est altér, quam ut omnes homines ad salutem et agnitionem veritatis perveniant. Hic finis erat missionis, praedicationis, et mortis Jesu Christi: „Ut omnis, qui credit in eum non pereat, „sed habeat vitám aeternam." Joan. 3. 16. Jam itaque ad hunc finem médium est necessarium totius a Christo revelatae doctrinae, quae credenda omnia et facienda praescribit, ut perfectus sit homo, et ad omne opus bonum instructus; quisquis vero mutat hoc médium, mutat finem. Aut igitur dicendum est, caru­isse primos fideles, qui in tradita sibi fide nihil mutarunt, vera salutis norma et excidisse fine ultimo; aut aevi nostri cultos, qui mutant fidem, mutasse finem: nam perfectus „homo vivit in omni verbo, quod procedit de ore Dei." Math. 4. 4. — d) Haec perfectibilitas evertit unitatem fidei et Ecclesiae a Christo stabilitam, usque in finem conservandam, neque a portis inferorum superandam. „Ut omnes unum sint, sicut tu Páter in me et ego in te." Joa. 17. 21. Quo­modo unum, nisi in eodem sensu eademque sententia Christi, qui est centrum unitatis, caput corporis unius? „Ut et ipsi in nobis unum sint." Necesse est igitur tot schismata oriri, quot capita sunt in proprio sensu abundantia. „Ob­„secro autem vos fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum „dicatis omnes, et non sint in vobis schismata; sitis autem perfecti in eodem „sensu, et in eadem sententia." I. Cor. 1. 10. — e) Atque hinc facile cogno­scitur, nullatenus conciliari posse eandem perfectibilitatem cum medio conser­vandae unitatis fidei et Ecclesiae a Christo Domino instituto, quod est Magisterium infallibili auctoritate provisum, cui dinitus demandatum est offi­cium, ore infallibili docere omnes omnem veritatem in eodem sensu divino, solvere dubia oborta, haereses proscribere, et illibate custodire depositum fidei integrum; ut jam nemo circumferatur doctrinis variis et peregrinis, nemo astutia proprii ingenii illudatur, neque aliorum hominum nequitia cireumveniatur. „Formám habe sanorum verborum, quae a me audisti in fide et in dilectione in „Christo Jesu. Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat „in nobis." Tim. 1. 13. 14. Quamvis autem haec ita se habeant, longe tamen abest Ecclesia Christi ab intentione prohibendi aut impediendi subjectivam fidei christianae perfectio­nem, dummodo recta peragatur forma. Nam juxta eandem Ecclesiae doctrinam omnino datur profectus subjectivus in fide, qui se manifestare potest ac debet a) in explicitis veritatum fidei declarationibus. Totum possidet Ecclesia thesaurum fidei in s. libris et traditione apostolica depositum; nec quidpiam ex

Next

/
Thumbnails
Contents