Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871
Index
— 38 — tres de hac innovatione nihil pláne andire volunt. Dicunt, non posse a ratione humana comprehendi dogmata fidei, sed simplici mentis assensu eredi debere et teneri propter Deum. S. Hilarius lib. 4. „Non subeunt ingenia nostra in coelestem scientiam, neque incoraprehensibilem virtutem sensu aliquo infirmitas nostra concipiet. Ipsi Deo de se credendum est, et iis, quae cognitioni nostrae tribuit, obsequendum." Cyrillus Alex. libr. 2. contr. Jul. „Oportet, quae supra nos sunt, fide venerari, non ratione inquirere. Imbecilior euimmensliominisest, quam ut intelligentia capere illa possit." S.Augustiuus vero 1. de util. credendi: „Credimus, et sine ulla dubitatione credimus, quod scire non posse confitemur." — Affirmant, piaculum esse grandé, et vesaniam detestandam, mutare eloquia Dei sancta. S. Vincentius Lir. Common. c. 7. „Magnó igitur metu nobis immutatae fidei ac temeratae religionis piaculum pertimescendum est; a quo nos non solum constúutionis ecclesiasticae disciplina, sed etiam censura apostolicae deterret auctoritas. (Gal. 1. 8.) c. 8. Sed hoc est, quod dicit: Si etiam, inquit, fiat quod non potest fieri, quisquis ille traditam semel fidem mutare tentaverit, anathema sit. c. 9. Quae de non mutanda fide sancita sunt, cunctis aetatibus imperata sunt. cap. 21. Quae cum ita sint, iterum atque iterum eadem mecum revolens et reputans, mirari satis nequeo, tantam quorumdam liominum vesaniam, tantam excoecatae mentis impietatem, tantam postremo errandi libidinem, ut contenti non sint tradita semel et accepta antiquitus credendi regula, sed nova et nova in diem quaerant semperque aliquid gestiant religioni addere, mutare, detrahere; quasi non coeleste dogma sit, quod semel revelatum esse sufficiat, sed terrena institutio, quae aliter perfici uisi assidua emendatione, imo potius reprehensione non possit." — Causam haeresum superbam rationem esse, quae se extollit adversum Dei infallibilem auctoritatem, palam profiteritur. S. Ambrosius Commt. in Ep. I. Cor. 1. 2. ita de haereticis: „Humanam traditionem aequentes, dum unius Dei fidem abnegant, spiritualiter factum est, quod ratione carnis inflati, putant fieri non posse; et sic reprobi annotati, spiritualiter condam nati sunt." Atque lib. I. c. 3. de Arianis affirmat: „Omnem vim venenorum suorum in dialectica disputatione constituunt, quae philosophorum sententia definitur, non adstruendi vim habere sed destrueudi. Sed non in dialectica piacúit Deo salvum facere populum suum. Regrmm enim Domini in simplicilate fidei est, non in contentione sermonis." b) Obortis controversiis fidei aut manifestis haeresibus, nunquam ad rationis humanae sed antiquae fidei et traditionis divinae normám fiebat appellatio, a qua nuspiam neminique recedere licuit. S. Irenaeus L. 3. c. 4. „Si de aliqua modica quaestione disputatio orta fuerit, nonne opportebit ad antiquissimas recurrere Ecclesias, et ab eis sumere de praesenti quaestione, quod certum et liquidum est?" Idcirco haereticos suae opinionis tenaces in sinu Ecclesiae nunquam toleratos fuisse, testatur tota an-