Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871
Index
— 36 — bus communicandum traditum est. Cum itaque objectivitatem christianae íidei constituant veritates omnes divinitus patefactae, ad fidem et móres spectantes, et in sinu Ecclesiae perpetuo conservandae: sequitur, objectivam perfectibilitatem christianae Religionis praetendere, tantum esse, ac ipsam in sua substantia aggredi, diversisque phasibus progressus aut regressus inquietae humanae rationis obnoxiam reddere, jnxta damnatam a Sede Apóst, in Syll. propositionem V. „Divina revelatio est imperfecla, et iccirco subjecta continuo et indefinito progressui, qui humanae rationis progressui respondeat." Et hanc quidem perfectibilitatem nullatenus admittendam esse, multis rationibus constat. Plurimum enim adversatur effatis Scripturae S., quae a) docent religionem a Christo per Apostolos Ecclesiae datam omnino perfectam esse, et ita redundare objectiva plenitudine, ut ei nihil snperaddi, nihil demi possit salva divini operis absoluta praestantia. Math. 5. 17. „Nolite putare," ait Christus, „quoniam veni solvere legem aut prophetas; non veni solvere, sed „adimplere;" i. e. ad exitum et complementum adducere, quae per Patriarchas et Prophetas multifariam multisque módis olim divinitus inchoata erant. Piacúit quippeDeo constituere ab aeterno, ut quemadmodum salus redemtionis, ita revelationis doctrina non per alium perficeretur, nisi per filium suum unigenitum, quem novissime misit, factum ex muliere, „plénum gratiae et veritatis," Joan. I., „quem constituit haeredem universorum," Hebr. 1., „auctorem et consummatorem fidei,"c. 12., „per quem gratia et veritas facta est," Joan. l.Idcirco: „Nec vocemini Magistri; quia Magister vester unus est Christus," Matth. 23. 10. qui est „via veritas et vita," Joan. 14., in hoc natus et propterea in mundum missus, „ut testimonium perhibeat veritati, cuius vocem omnis, qui est ex veri,, tate, audit," Joan. 18., „de cujus plenitudine nos omnes accepimus." Joan. 1., Itaque: „Non est discipulus super Magistrum;" ut corrigat sermonem eius truncando, addendo, sensum alium verbis interpolando: „perfectus autem omnis erit, „si sit sicut Magister ejus." Luc. 6. 40. Attestante Apostolo I. Cor. 1. 5. „In om„nibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia: ita ut nihil vobis desit in ulla gratia." — b) Ex eadem scriptura discimus, universam Christi doctrinam non ea lege fuisse hominibus revelatam, ut facta philosophica rationis cultura naturalibus humanae intelligentiae principiis definiatur, limitibus individuális perfectionis coarctetur, et volubili humani sensus inconstantia alias atque alias accipiat formás : potius ut ánfantili simplicitate humilique mentis obsequio eandem plenam recipiant et teneant. Matth. 28. 19. „Docete omnes „gentes, docentes eos servare" — non mutare, retinere non perficere — „om„nia, quaecunque mandavi vobis." Atque ideo: „quisquis non receperit regnum „Dei velut parvulus, non intrabit in illud." Marc. 10. 15. Quoniam sic fűit placitum ante Deum, ut doctrinam suam non creatae intelligentiae studiis, sed