Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871
Index
— 140 — praeter recte facti conscientiam aeternamque retributionem, peculiarem etiam in promotionibus considerationem merituri; ut silentio premátur proemium illud, quod denatus Archiepiscopus C. Nádasdy pro bene meritis catechetis constituit, nec memoretur in eundem sanctum scopum intendere etiam illud informationum punctum, quod quaerit: an capellanus catecheticam institutionem sedulo largiatur? Liceat heic insuper meminisse, sublimis finis hujus procurandi causa curae futurum Archiepiscopo, ut ex praeclaris jiuvembus Sacerdotibus, quos solidi móres, constans modestia ac melior in studiis theologicis profectus iugiter commendarunt, quantum fieri poterit, annue unus alterve in ejusraodi extera mittatur instituta, in quibus Candidati Magisteriorum iuxta principia catholicae fidei praecellentem in obiectis elementáris institutionis uanciscuntur informationem. Horum operae subin usus fiet ad provebendam domi nostrae quoque rem scholarem. De cetero quum perspicuum sit, quod quo ingeniosiores et pientiores juvenes succrescenti clericorum coetui lucrari valuerimus, eo aptiores etiam in iis olim nanciscamur rei scholaris magistros: cuncti, Praesul, Curatus Clerus ac in re litteraria appliciti Sacerdotes cooperari debemus, ut foveatur bonorum et habilium juvenum vocatio, quos pro statu ecclesiastico propensos dignoverimus. XIV. Yariis peccatis liinc inde regnantibus, latiusque in dies serpenti circa praeceptorum Ecclesiae observationein tepori medelam quaerunt plmium Districtuum postulata. Merito conqueruntur curatores animarum, quod non pauci e populo sanctimoniam matrimonii parvipendant, sponsalia vitaeque conjugalis communionem arbitrarie solvant, divina officia, sacramentorum susceptionem negligant, dies festos profanent,, praescripta jejunia ac tempus sacratuiu contemnant, nec non horrendis blasphemiis lacessant Deum. — Malis his, quantum in nobis est, medelam quaerere oportet; quia vero testibus querulantibus S. Curionibus talem apud magistratum civilem haud invenimus, média illa, quae divini verbi Ministris pastoribusque gregis praesto sunt, quanto zelosius applicare oportebit. Quare sacri Curiones contra praeattacta mala in publica non secus ac privata institutione, signanter in sacris sermonibus, saepius consurgant, eorum malitiam, turpitudinem, originem ac remedia efficacius exhibeant, matrimonii sanctimoniam, sacramentorum frequentandorum necessitatem et fructus, ac Sacrificii Missae dignitatein, significationem solerter exponant, tempus denique divino cultui destinatum exacte observent, mediö autein seniorum, parentum pientiorumque fidelium apud segniores agant, ut cuncti christianam pietatem, morum honestatem sectentur, média salutis alacriter adhibeant, cultui divino non praescriptis festis solum, sed et feriatis diebus, quibus vacaverit, largas gratias coelestes merituri intersint. Porro, quoniam neglectus cultus divini ac Sacramentorum item corruptio morum ac indifferentia erga mysteria fidei passim ac potissimum ex ignorantia in rebus fidei proveniat, et quoniam contra hanc ignorantiam in rebus fidei catecheses tum scholasticae tum vero dominicales, vulgo institutiones christianae, efficacissimum non secus ac opportunissimum remedium esse dignojScantur: idcirco provocantur animarum curatores, ut ordines circa servandam scholasticam ac do-