Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871
Index
— 136 — typis mandentur, multis titulis superfluum, aliis nec consultum foret; quod rem uberius recogitanti suapte patebit, sicut et congregati fratres bene assecuti sunt. X. Ratione recitandi Breviarii novos ordines fieri, indulgentius procedi postulatum est a Districtu 11110. Clerici omnes, si ordinibus májoribus initiati sint, jam ex titulo suscepti Subdiaconatus stricte ad pensum canonicimi in dies persolvendum obligantur. Ii vero novo titulo ad hoc adstringuntur, qui vei beneficium ecclesiasticum possident vei religionem professi sunt. Et haec quidem obligatio, veteri traditione et immemoriali consvetudine clericis imposita, scriptis etiam universasalibus Ecclesiae legibus conformata est. Sed eandem inculcant Synodi quoque in patria nostra tam antiquis quam recentioribus temporibus celebratae. Sic ex antiquioribus provocari sólet ad synodum Budensem (1279.) Strigoniensem (1460. et 1493.) et Tyrnaviensem (1560 et 1630.) Quod vero ad recentiores adtinet, Patres conc. Provinciális Strigoniensis an. 1858. habiti sic intiina suavotaexprimunt: „Utinam parocbi et cooperatores etiam uno ore honorificarent Dominum, simul„tanee ofíicium divinum, adminus dum opportunum est, persolverent!" (pag. 76. cap. 6. de Hierarchia.) Concilium vero Provinciáié Colocense an. 1863. celebratum cap. X. in memóriám revocat priorum Conciliorum statuta, signanter synodi LateranensisV., quibus restitutio urgetur propter neglectum ofíicium; gravibusque verbis injungit sacerdotibus persolutionem horarmn canonicarum. Nec immerito, praeter strictissimam enim obligationem cunctis sacerdotibus in universa ecclesia incumbentem summopere cominendat hunc precandi modum ejusdem utilitas quoque. Breviarum scilicet et Missale in tam intimo sunt nexu, ut uuius frequentatio ad alterius fructuosiorem usum optime disponat. Porro praeter quam quod dislocatione anni ecclesiastici in Breviario conspicua magnam lucem capiant mysteria in cultu divino Ecclesiae decursu anni christiani celebrata, ille etiam naturalis fructus e persolutione Breviarii redundat in sacerdotem, quod plurimas Scripturae partes, eximia Patrum Scripta penitius cognoscat, et tum ex his, tum o piis Psalmorum suspiriis, orationibusque Ecclesiae spiritus ejus ecclesiasticus insigne incrementum capiat, mens et lingua sanctas ideas et expressiones adquirant, in privata et publica fidelium institutione eximio usui futuras. Accedit, quod hujus oratiónis subsidiö — testibus Patribus Coucilii Provinciális Colocensis — pro omnibus muneris pastoralis functionibus Peus copiosas gratias tribuat, fidelitasque in harum precum persolutione adhibita ceteris quoque sacerdotalis vitae actionibus quamdam fidelitatem et efficaciam indát, humanis conaminibus rorem benedictionis affundente Deo. Unde sicut contra Ecclesiae spiritum et manifesta universaliaque statuta omnes totius Ecclesiae clericos obligantia, ita etiam contra nostrum proprium bonum utilitatein quoque ageretur remissiore praxi in saluberrimae hujus obligationis implementum introducta; in qua secus quoque dispensare, Bomani Pontificis aut universalis Concilii est. Nec multum ponderant excusationes ab adversariis sacri hujus pensi adferri solitae. Si quis enim de longitudine conqueratur officii: haec certe minimé tanta est, ut piis animabus vei modicam nauseam creet. Quod vero ad multitudinem negotiorum adtinet, per quam nonnulli ab hoc officio se dispensatos esse optarent: bene observavit quidam in re morali clarissi-