Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871
Index
— 134 — V. Nova Districtuum quorumdam V.-A.-Diacoualiuni divisio petitur. Si magnum ex nova talium districtuum. coordinatione einolumentum in reni sacram, administrationenique Dioecesoos redundaturum praevideatur: negotium omni ex parte clare et plene cum specificatione desiderii et expositione rationum illud fulcieutium localiumque adjunctorura Ordinariatui substernatur. Quod si magnae utilitatis fore agnitum fuerit, re parte ex omni pensitata auditisque cunctis quorum interest, tam stúdiósé disponetur, quam prompté votis similibus ante aliquot annos prolíitis nova Districtuum Vice-Archi-Biaconalium circumscriptione satisfactum fűit. VI. Optatur, ut numerus parocliiaruiu disuienibratione majorum quarum* dam multiplicetur, quo Capellani beneíicia ocyus obtineant. Nil magis curas exercet regiminis arcaidioecesani, quam ut erigendis principaliter tamen scopó efficiacius procurandáe animarum salutis, ubi necessarium et possibile est, novis parochiis r sacrum munus pastorale quo accuratius et plenius administretur. Tres tales stationes ultimo quadrienuio erectae sunt et quarta quoque jam stabilita fuisset, ni recte ille populus, in cujus salutem magnis sacrificiis abhinc oblatis intendebatur, labores non nimios, ad quos circa aedilitates novas obligatur, ferre inconsulto recusasset. Qui obstacula similia, omnibus sanctis coeptis se oggerentia, magnas summás ad erectionem parochiarum necessarias plurimosque scopos centralibus viribus pecuniariis promovendos novit, facile assequetur, cur in pluribus locis, ubi dismembrationem fceneficiorum et novarum curatiarum erectionem salus fidelium deposceret, id fieri adusque nequiveri t. Ad feliciorem rerum sitiim procurandum zelus Cleri Curati plurimum conferre poterit, si, ubi faventia adjuncta localia nőseit, fideles ad rem salutis suae congruis sacrificiis promovendam Ecclesiae, domus parochialis aedilicationem curandam vei facilitandam, dotem parochi offerendam, et tali pacto praeparandam novarum parochiarum erectionem, quod in se est, egerit. Bene coepta ad scopum perducere Ordinariatui certe gratissimum erit. YII. Competenti congrna polleutes Administraturae Parocliis provideri orantur. Idipsum quoad unam parochiam, scilicet Kuczuraensem his recte diebus perfectum est, Kationes illae, quae a negato per quosdam patronos obligationum patronalium implemento provenientes idem facere apud plures administraturas prohibuerunt, attento rerum Dioecesis serutatori ignotae esse non possunt. Negotium hoc curas Ordinariatus jam a decennio exercet, semper id optantis et eo adlaborantis, ut reluctantes adusque patroni jurium exercitium cum obligationum implemento resumant. Quod si fixis quoque apud concernentes jurisdictiones gressibus in vanum tentari agnosceret, ad promiseue complenda beneíicia talibus patronatibus obnoxia procederetur, quod eousque facere prudentes considerationes prohibont. VIII. Pro beneficiis coinpetentes a repetendo Syuodali examine dispensentur. Saluberrime dispositum est a Concilii Tridentini vestigia prementibus Ecclesiae etiam Jíungaricae Praesulibus, imo ab ipso etiam Apostolico Summo Patrono, ut beneficiis junctisque officiis