Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871

Index

— 10 — Jejunabimus igitur et abstinebimus lubenter ultra concessae indulgentiae mensuram surccti tum sacerdotes, tum populus, queis id faciendi modum Dominus tribuit; quin judicenras quejnqjiam tributa dispensatione usurum ; quin item gravatam sentire debeat praeceptö observatu saepe ionpos­sibili, saepe difíicillimO conscientiam suam is, qui illud explere non valet, ast disciplinam ad aangu­stiorem circulum restrictam perfecte laeteque servans pium in hacce obedientia sslutis suae- stu­dium exercet et testatur. Duni igitur peccatorum sphaera, proiniscuis et nimis multiplicatis stricti quadragesimalis praecepti transgressionibus miserandum in modum ampliata, salubriter restringitur: spatiosior una virtutum sponte exercendarum aperitur palaestra, in quam pietas nostra et vivum consequeadae maioris semper perfectionis desiderium excurrat, copiosaque liberae abnegationis opera coelestibus spiritibus jucunda, nobis proficua exhibeat. Quod ut tum in nobis, tum in grege dominico sollicitudini nostrae credito eo certius fiat : zelosi eloquentesve tum apud nos ipsos, tum apud populum nostrum praecones erimus genii sanctae religionis et Ecclesiae nostrae docentis, redemptionem generis humani peccatö lapsi sacrificiis et abnegationis operibus tum a Domino et Salvatore nostro procuratam esse, tum continua fructuum redemtionis per eonformia opera applicatione procurari; — praecones erimus sublirnium salutiferae mortificationis exemplorum in apostolis et discipulis Domini, in sanctis Ecclesiae martyribus et confessoribus, in rigorosis eremorum et coenobiorum incolis, in piis virginibus et viduis resplen­dentium; — praecones erimus multiplicium virtutum, quae teste tum sacrá história, tum suá cujus­que experientia per christianam sui mortificationem potenter juvantur, vei e fertili sui abnegationis radice laete propullulant; — praecones erimus veritatis illius, quam pulchre exprimit S. Chrysostomus (:Hom. I. in Genesim:) dicens: „Quemadmodum leviores naves mare velocius transeunt, contra „multo onere gravatae submerguntur : ita jejunium leviorem reddens mentem efficit, ut facilius „huius vitae pelagus transmittat; ac ea, quae in coelis sunt, respiciat, et nihili faciat praesentia." Sic fiet, ut praeceptam jejunii et abstinentiae regulám, in quantum eam haec mea disposi­tio intactam relinquit, quo religiosius custodiatis, servandamque curetis; illi autem, quibus Dominus majoris rigoris sectandi modum, animumque dedit, ampliora charismata pia aemulatione quaerentes, insuperhabita dispensatione, strictam pristinae legis observantiam proprio appetant motu, Dominoque gratiorem in mortificato corpore oblationem parent et exhibeant. — Sic fiet, ut spiritum christianae abstinentiae plenius assecuti, contenti non simus corpus castigare, sed animum quoque ferventius ac felicius a vitiis repurgemus, majorique sanctitati studeamus, scientes verissimum esse, quod aureo sermone S. Hieronymus in Epist. ad Celant. ingeminat: „Quid tenuatur abstinentia corpus, si „animus superbia intumescit? Quam laudem merebimur de pallore jejunii, si invidia lividi simus? „Quid virtutis habét vinum non bibere, et ira et odio inebriari?" Quas'considerationes dum Yobis, Yestrisque paterno charitatis affectu commendo: quadra­gesimalem anno hoc in praedietorum sensu legem sequentibus statuo. In una legis quadragesimalis parte, intelligo jejunium, seu unicam refectionem, nulla conce­ditur dispensatio, sive relaxatio; proinde ad observandum jejunium omnes ac singuli tenentur, qui

Next

/
Thumbnails
Contents