Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871

Index

— 123 — 0, ^ Nr. XXIII. ©43' "ccasione Conferentiaruin recentissime cum Clero dioecesano asservatarum, in principio annuente ipsa congregatione, enunciavi, curae mihi futurum, ut Capellanorum debilius dotatorum sors melior évadat, hocque fine quivis illorum simul computatis salario flxo et aliis cunctis reditibus annue ad­minus tercentos florenos v. a. percipiat. Quae summa consideratö eö, quod Cooperatores hospitió instructó, victu omni, lumine, lotione, calefactione, servitio, (quorum pecuniarius valor vix infra 400 flnos v. a. aestimari potest) per parochos suos provideantur, tum in se, tum spectatis subalter­norum in statu civili et militari officialium emolumentis, plus quam sufflciens dici potest. Caeterum sicut hoc in se indubium est, ita aeque certum est, nec hanc, nec quamlibet majorem summám suffecturam illis, qui in res superfluas, imo nec licitas, -- quod signanter respectu vestiariae saecularis valere, ipsae pertractationes conferentiales prodideruut — profuse sumtus facere consueverunt. Ad quem ünem non tantum média praebere prohibeor, sed ipsum pláne subsi­dium paterna providentia sive tribuendum, sive tribui procurandum subtrahere vei invitus cogar, quamprimum mihi constiterit, illud in similia pessumdari. Quod etiam in ipsis Conferentiis enunci­andum esse duxi. Quarum sub decursu — ut rem prosequar — intellexeram, cunctos praesentes, vix aliqua exceptione, bene assecutos fuisse, quod ad tegendos proventuum capellanalium defectus nec unice, nec principali loco centrales Archi-Dioeceseos fontes, innumeris fere aliis etiam titulis, ad quos saepe vix aliunde quidquam sperari potest, debiti vocari possint, sed primum de localibus sive paro­chialium beneficiorum, sive patronatuum fontibus videndum esse, quid ad finem talem tribuere va­leant. Nec defuerunt inter membra Conferentiae parochi, pro obiigaminis sui ratione sponte sua declarantes, quod ad meliorandam Capellanorum suorum conditionem parati, summám pro exae­quandis tercentis floreuis desideratam libenter e proprio solvere velint. Non dubito, idipsum reliquos etiam me curante pro posse suo libenter facturos esse. Quod et rei natura secum fért; nam juxta illám juris regulám: „beneficium datur propter „officium", aequitatis et justitiae ratio deposcit, ut omnes Sacerdotes, qui beneficiato cuidam in explendo officio, quod beneficio ejus junctum est, adjumento sunt, debitam laborum suorum remu­nerationem ex ejusdem beneficii proveniibus recipiant. Quare de subsidio Capellanis aliunde, quam e parochiao proventibus, subministrando in iis solum parochiis sermo esse potest, de quarum exigua dotatione certo constat. Sed in his certo erit. Nemini enim parochorum justo gravius ouus imponere volens, ubi desideratuin pro sublevandis pauperioribus Capellanis pensum beneficii proventus vei pláne non, vei e parte solum ferre valerent, ibi deficiente alio fundo, quem sciiicet justa sive patroni, sive communitatis providentia praeberet, e meis archiepiscopalibus reditibus, in quantum id innumeri justitiae debitaeque beneficentiae fines admittent, succurrere pronus síim. Cassa enim dioecesana, ad quam a nonnullis apellatum est, suas certas destinationes habét, a quibus reditus ejusdem avellere, et Cooperatorum proventibus augendis deputare, integrum mihi non est. Quum porro subsidium tale illi solum Capellani accepturi sint, qui anuuos 300 fluorum v. a. proventus, computatis diametrali calculö omnibus accidentalibus reditibus, non habent, reliqui vero Nr. 1853. Cuncti DD. Vice-Archi­üiaconi pro­vocantur, ut de proventibus singularum Capellaniarum ocyus relatio­nemexhibeaní.

Next

/
Thumbnails
Contents