Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871
Index
— 111 — Nr. XIX. \ i) ifficilia, quae vivimus, tempóra, gravissima item, quae in publicis Regni, et Ecclesiae catholicae Comitiis tractari partim coepta sunt, partim parantur, negotia, id omnino suadere videntur, ut cum Yenerabili et Honorabili Clero Dioecesano communia conferam consilia, mentem votaque ejus super rebus, quae junctis viribus felicius procurabuntur, audiam, et tum quod in Domino visum fuerit, decidam. Hoc fine voto etiam Yenerabilis metropolitanae Ecclesiae meae Capituli conformiter conferentias diebus 25-a et 26-a proxime affuturi mensis Octobris Coloczaé asservare constitui. Ad l'onferentias has evocantur sequentes : 1-o Cuncti metropolitanae Ecclesiae Canonici tum actuales, tum honorarii. 2-o Cuncti Abbates et Praepositi intra grémium Archi-Dioeceseos degentes. 3-o Singulus districtualis Yice-Archi-Diaconus, vei in locum nefors impediti vices illius gerens. 4-o Lycei gremialis Professores. 5-o Unus e quolibet districtu Sacerdos, iu proxima Congregatione sive autumnali, sive extraordinaria hoc fine celebranda, per cunctos districtuales Sacerdotes eligeudus. 6-o Praesides domorum religiosarum intra ambitum Dioeceseos existentium , signanter : PP. Jesuitaruiu Colocensis, PP. Franciscanorum Prov. SS. Salvatoris Maria-Theresiopoli, et unus e Guardiauis PP. Franciscanorum Prov. S. Joannis Capistrani ab A. R. P. Provinciali suo deligendus. Quod ad materias consultationum adtinet, hae imprimis tales erunt, quae generatim ad promovendum Archi-Dioecesis bonum, procurandamque fidelium salutem pertinent. Quo vero id eo maturius et plenius fiat, opto ac dispono, ut singulorum districtuuin vota quoad pertractandas materias fota protocollo expresse inferantur, atque hujusmodi protocollum ad summum usque diem 12-am Octobris mihi admanuetur. Omnes, qui conferentiis his in sensu praemissorum interesse vocati ac obligati sunt, comparitionis suae diem mihi praevie significandum habebunt. Nr. 1598. Conferentiao cum Clero dioecesano mense Octobri asservandae. Coloczae, 1871, die 14-a Septembris. jVLathiam Matarics, Archi-Dioecesis presbyterum quiescentem, post plurium annorum inűrmitatem dio 4-a .curr. susceptis moribundorum Sacramentis Zomborini anno aetatis suae 49-o in Pomino obiisse Yenerabili et Honorabili Clero cum eo significo , ut pro refrigerio animae illius praescripta tria SS. Missao Sacrificia absolvere mominerit. Coloczaé. die 12-a Septembns 1871. Nr. 1558. Obitus Mathiae Matarics.