Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1870

Index

- 56 — delegatae cuique ad id Apostolicae Auctoritatis mentio fiat. Te autem Yenerabilis Fráter, caeterosque Yenerabiles Fratres Archi-Episcopos et Episcopos, ac Dilectos Filios Praesules memoratos in Domino hortamur, ut moneant fideles suae curae concreditos hanc Sanctae Sedis indulgentiam ac benigiiita­tem aliquo pietatis opere, et aliqua in pauperes eleemosyna rependere. Haec concedimus et elargi­mur, volumus, ac jubemus, non obstantibus quamvis speciali atque individua mentione ac deroga­tione dignis in contrarium facientibus quibuscunque. Praecipimus demum, ut praesentium Littera­rum transumtis seu exemplis etiam impressis manu Tua subscriptis et obsignatis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vei ostensae. Dátum Eomae apud S.Petrum sub annulo Piscatoris die YI. Maji 1870. Pontificatus Nostri anno vigesimo quarto. Pro Dno Card. Paracciani Clarelli F. Profili Substitutus. — Yenerabili Fratri Joanni Archi-Episcopo Strigoniensi. — Concordat cum Originali. Romae die 15-a Maii 1870. Joannes Simor m. p., Archi­Episcopus Strigoniensis et Primas Hungáriáé. L. S. Ex Apostoliéi hujus Brevis tenoribus intelligere pronum est, Archi-Episcopis et Episcopis Hungáriáé duplicem, ad septennium duraturam, potestatem factani esse. Mmirum : 1-o Omnes et singulos suarum Dioecesium fideles ab abstinentia carnium diebus Sabbathi per annum auctoritate Apostolica absolvendi. Insuper 2-o Feriis sextis per annum, festorum item pervigiliis, in quibus lex jejunii obligát, iti­dem omnibus et singulis fidelibus usum salubrium cibi condimentorum quorumcunque pari auctori­tate concedendi. Yigore itaque delegatae mihi per praelaudatum Apostolicum Breve potestatis omnes et sin­gulos Archi-Dioecesis meae fideles, huc intellectis etiam omnibus presbyteris saecularibus, ab absti­nentia carnium diebus Sabbathi per annum, iis tamen ad exigentiam Apostoliéi Eescripti exceptis, in quibus ob Yigiliam subsequentis festi jejunium observandum est, absolvo, eftdemque Apostolicá auctoritate indulgeo, ut feriis sextis, itidem per annum, nec non in festorum Yigiliis, jejuuio conse­cratis, in condiendis cibis quaecunque pinguedo adhiberi valeat. Hanc autem pro uno anno valituram ac deinceps singulis per septennium de novo conceden­dam relaxationein atque indulgentiam Dominica quarta post Pentecosten in omnibus Ecclesiis, in quibus cultus divinus de more persolvitur, fideli populo ex ambone denunciandam ac promulgandam dispono, qua in promulgatione sequentia attendantur ac sollicite observentur oportet : 1-o Exporantur clare fidelibus ea , quae in capite praesentium breviter indigitantur, motiva; illa nempe, quibus Praesules inducti fuere ad hanc relaxationis gratiam apud Sacram Se­•dem Apostolicam sollicitandam. 2-o Diserte proponatur praeceptum abstinentiae diebus Sabbathi per annum non abroga­tum, sed relaxatum duntaxat esse, atque ideo fidelium neminem impediri, quominus, si velit, prae­ceptum abstinentiae ab- esu carnium posthac quoque adimplere possit; absolutionis a praecepto eam esse vim, ut ii, qui deinceps diebus Sabbathi carnibus vescentur, liaud peccent, dum e contrario, qui ab iisdem porro quoque abstinebunt, meritum etiam acquirant. 3-o Relaxationis et indulgentiae tenores ad captum proponantur et explicentur; nimirum : relaxationein praecepti extendi ad omnes et solos dies Sabbathi per annum, id est : licitum esse

Next

/
Thumbnails
Contents