Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1870

Index

— 18 — tis officiis, et fi de christiana instituendam. Conformiter huic definitioni, ex mente Christi, matrimonium non est solum viri et foeminae in individuam vitae societatem virtute amoris naturalis conjunctio; sed insuper est typus perfectissimae illius conjunctionis atque dilectionis, qua Christus Dominus, relinquens sinum aeterni Patris, cum ecclesia, tamquam castissima sua sponsa in perpetuum unitur. Unde et Apostolus ait : Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in ecclesia. Item : Diligite viri uxores vestras, sicut et Christus dilexit ecclesiam. — Considerata hac matrimonii christiani notione : Ad a) cum illud mutua duarum personarum pactione, seu mutuo consensu fiat, contractus omnino dici potest, at naturalis 2) quatenus matrimonium in lege naturali fundatus, et ad finem a natura praefixum ordinatus vitae status est, quem una cum omnibus juribus et oneribus a Deo, auctore naturae stabilitis libere in se suscipiunt illi, qui se huic statui, vinculo foederum arctis­simo, mancipare decreverunt; non mere civilis, nam ut taceamus matrimonium status civilis existentiam longe praecedere, stricte loquendo nullum in matrimonio' obversatur objectum, super quo partes contrahere possent. Substantiam quippe matrimonii efficit mutua obligatio conjugum ad amo­rem et fidelitatem, quae omnem contrahendi, et paciscendi naturam refugit, ut adeo quoad naturam suam consideratum matrimonium, nil minus sit, quam contractus. Obligationes profecto, quae ex matrimoniali foedere nascuntur, prorsus diversam ab obligationibus e contractibus civilibus resultantíbus naturam habent, ita quidem, ut earum vis, non ab observatis civilibus legibus, sed aliunde proprie pendeat. Neque eo solo consistit matrimonium, quod obligationem ad aliquid prae­standum vei faciendum involvat, et pro suo — cum bono communi civitatis — nexu, commoda vei incommoda, e bene vei male contracto conjugio oriantur, sed alia quoque et praeprimis spiritualia sunt vinculi conjugalis momenta. Qui ad sublimiorem ideám matrimonii, quam solius contractus non assurgunt, ex ipso jure Romano pleniorem cognitionem haurire possunt, quod matrimonium concipit tamquam omnis vitae, omnis humani, divinique juris consortium. Esto in jure Canonico, nomine contractus juris vei naturalis insigniatur matrimonium, fit hoc nonnisi im­proprie, et nil aiud significat, quam mutuum et liberum consensum duarum diversi sexus persona­rum, juxta legem religionis et ecclesiae ad ineundam matrimonialem societatem habilium; aut sal­tem contractum, si quis matrimonio inest, a reliquis toto — ut ajunt — coelo diversum esse, adeo­que vere singularem, non ab hominibus, sed a Deo immediate institutum, circa quem varias Ipse praescripsit leges, a nulla potestate humana immutandas, aut relaxandas e. g. circa unitatem, indis­solubilitatem, item circa personas, quae ad hunc contractum ineundum habiles, aut non existerent. 3) Hinc matrimonium a S. Thoma contractus spirituális appellatur; hinc quoque fit, quod publica po­testas, quae alios contractus, etsi valide initos quandoque rescindere, item requisitum in contrahen­') Eppla ad Ephes. Cap. 5, 25. 32. - 2) Bened. XIV. de Syn. dioec. L. 8. C. 12. n. 2. ­Pius VI. in litt. ad Eppum Motul. 1788. — Item ad AEppum Agriens 11. Julii 1789. 8) Gen. 2, 22 — 24. — Levit. Cap. 18-20. — Deut. 22, 22-26. — Roskoványi liber de matrimonio in ecclesia cath. Augustae — Vindelicorum 1837. — Praelect. Theol. J. Perrone Tractat. De matr. tom. II. edit. Migne.

Next

/
Thumbnails
Contents