Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1870

Index

— 13 — dicabunt, 11 i s i mittantur? Ergo fidesex auditu, auditus autem per Verbum­Christi. Proindequealienosavera fideicognitione,et extra Ecclesiaminfideliumadinstarejectos esse vult Christus eos omnes, [qui magisterio fidei a se constituto auditum et assensum fidei non praebuerint. Math. 18. 17. Si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publica­nus. — b) Infallibilitas Ecelesiae docentis, quae Spiritu Sancto afflata procul arceat omnes magistros mendacii, omnem removeat fluctuationem fidei, et ventos doctrinarum falsarum silere faciat. Eph. 4. 11 —14. Ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem prophetas, alios verő evangelistas, alios autem pastores et doctores ad con­summationem Sanctorum in opus ministerii... donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionem Filii Dei: utjain non simus parvuli fluctu­antes et circumferamur omnivento doctrinae, in nequitia hominum, in astu­tia ad circumventionem erroris. Ad hos doctores fidei, quibus dátum est nosse mysteria regni Dei, remittuntur infideles et fideles, quibus non est dátum nosse mysteria regni Dei, ut ab illis accipiant proximam et infallibilem credendorum normám ; Math. 13. 11. — c) Petra fidei inconcussa, cui innititur firmitas totius Ecclesiae et revelationis Christi, et contra quam portae inferorum, doctrinae daemoniorum I. Tim. 4. 1., praevalere non possunt. Math. 16. 18. Huic cathedrae Petri, cui pascenda concredita est universitas agnorum et ovium Christi, cui soli suprema clavium regni coelorum potestas amplissimis verbis tradita, atque dátum est virtute orationis Christi privilégium speciale indefectibilitatis in fide: divinitus collata est auctoritas, impo­sita obligatio gravissima, onus totius domus Dei sustinendi, fidemque omnium et singulorum lapi­dum vivorum Christo spiritualiter superaedificatorum confirmandi. Luc. 22. 32. Confirma fra­tres tuos. — Hac igitur divina auctoritate in Ecclesia Dei constituta oportet solidari omnium et singulorum fidem; ut non plus sapiant, quam oportet sapere ad sobrietatem, atque fides eorum non sit in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in virtute Dei I. Cor. 2. 4, 5. Sed et ipsa ratio memor suae conditionis sibi omnino persvadere nunquam poterit, se regulám esse credendi in negotio revelatae fidei. Ea enim a) est rationis humanae natura, ut ratio­nabiliter cogitet, judicet, et assensum veritati praebeat; nihil vero magis rationabile, nihil naturae rationis conformius isthoc principio indubitato : credendum esse altiori se auctoritati divinae. Ut adeo amentiae et insipientiae non levis sed gravis foret error, Deo revelanti non credere, id quod revelavit in dubium vocare, aut eo fine examini subjicere, ut ab individuali rationis perspicacia et auctoritate suspendatur vei denegetur assensus. „Si arrogantis et imprudentis hominis est, gravi et sapienti viro aliquid affirmanti fidem non habere, sed praeterea urgere, ut quod dixerit, rationibus ac testibus probetur : cujus temeritatis atque adeo stultitiae fuerit, Dei voces audientem, coelestis ac salutaris doctrinae rationes requirere?" Catech. rom. C. I. Quaest. 2. — b) Ea est mentis nostrae conditio, ut in omnimoda rerum cognitione plus aliorum auctoritate informetur, quam propriae inve­stigationis industria; atque ideo praeliminaria omnium fere scientiarum aliorum nobis obveniunt instructionibus, quibus nisi credamus, actum érit de rationis cultura. Quanto magis necesse erit, ut ratio praeceptoris Dei auctoritati informanda subjiciatur in iis praesertim, quae spectant nostram religiosam educationem et perfectionem, sine qua status et finis superuaturalis non obtinetur. Hina

Next

/
Thumbnails
Contents