Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1869

Index

— 45 — nos, duin de lege ferenda agebatur, eatenus interpellatus disertis verbis enunciavit. 2-o Curandum érit, ut antequam aliae commissiones vei sedes scholares in communitatibus fundamento §§-orum 116. et sequentium coalescant, sedes tales 6tricte catbolicae pro scholis nostris constituantur, cuncta ea in emolumentum et profectum publicae institu­tionis ad amussim curaturae, in quae intendere sedes scholares communales legis tenore vocatae sunt. Negotium hoc plene absolvetur tunc, ubi autonomiá Ecclesiae catholicae per competentem auctoritatem stabilitó scholare quoque negotium debite coordinatum fuerit. Sed ne vei eousque de­trimentura quoddam res nostra patiatur, tempore sollicitari oportet. Scopo igitur consentaneum erit in id intendere, quod tum in aliis Dioecesibus tum in nostra uno aliove loco ad hunc scopum tentatum jam est, ut scilicet repraesentationes illae Communitatum catholicarum erigantur, quae localia Ecclesiarum negotia temporalia, scholarem item rem iunctis cum locali Clero conatibus procurent; in mixtae autem religionis com­munitatibus cuncta agant, ne oeconomica rei scholaris pars communi pro cunctis confessionibus ad­ministrationi subsit, sed propriis quarumvis proin et catholicae communitatis praesidibus repraesen­tantibusque tractanda concredatur. Quod usquedum aliter et per totam Hungáriám uniformiter di­sponatur, in sensu eorum, quae episcopali programmate circa autonomicas in singulis Communita­tibus stabiliendas corporationes adumbrata fuerunt, fieri poterit. Haec enim certe operati illius pars est, quae in ulteriori quoque negotii huius pertractatione omnium minimam mutationem subibit. Programmatis tamen huius statuta sub •//. hisce adjecta non in omnibus recte ad unguem obser­vari debere, sed servato in essentialibus organismo eorum potius juxta locorum rationem prudenter modificanda venire, signanter vero iis, quae circa sedes scholares lege statuuntur, adcom­modari posse, res ipsa loquitur. Unus est finis, ad quem tendimus: fidelibus occasionem dare et viam monstrare, queis prin­cipalem suam, suae familiae, Ecclesiaeque rem, scilicet scholarem, ipsi quoque curent, collaborent­que eo, ut scholae nostrae serventur catholicae, et quo meliores fiant. Media ad id facientia pietas, zelus, genius sincere catholicus, mutua charitas et sancta aemulatio suggerent, singulari localium circumstantiarum, necessitatum et desideriorum indoli adcommodata. Dátum Coloczae, die 14-a Februarii, 1869. LUDOVICUS m. p. Archi-Episcopus. •I­XXXIII. Törvényczikk a népiskolai közoktatás tárgyában. (Szentesítést nyert 1868-ik évi december hó 5-én. — Kihirdettetett: a képviselőházban 1868. évi december hó 5-én, a Főrendek házában 1868. évi december hó 6-án. I. FEJEZET. A tanítás kötelezettsége és szabadsága. 1. §. Minden szülő vagy gyám, i deértve azokat is. kiknek iázában gyermekek, mint mester­tanitványok vagy háziszolgák tartatnak, kötelesek gyermekeiket vagy gyámolt jai kat (ha nevelésök-

Next

/
Thumbnails
Contents