Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1869

Index

— 35 — eandem necessario supponit et inculcat, quum omne redemtionis beneficium liberae naturae huma­nae conforniiter distribuatur, minimé vero eidem obtrudatur, ut destruatur ; manente proinde reatu aeterni supplicii pro omnibus, qui tam copiosa redemtione indignos se reddiderunt. Hath. 3. 12. Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam, et congrega­bit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili. E Theologia IHorali. Cum a prolium Scholarium recta educatione totius generationis reformatio pendeat, exponantur a) Momenta, quae pro scholarium prolium recta educatione, ac institutione pugnant, b) impedimenta, quae in hoc merito potissimum occurrunt, et demum c) média, quibus salutaris huiusmodi institutionis scopus facilius obtineri possit. Quod ad momenta pro recta educatione ac institutione prolium scholarium pugnantia atti­net, ante omnia exemplum ac doctrina Salvatoris nostri prae oculis nostris versatur. Licet enim fuerit Deus-homo, tamen se educationi ac institutioni subjecit, materna cura fotus est, materna sollicitudine ad templum Hierosolymitanum delatus, non respuit obediendo crescere in gra­tia apud Deum et homines. Idem Salvator optabat puerulos admitti ad se, et non dedignatus est cum eisdem conversando ipsis pabulum coelestis aperire doctrinae. — Alioquin natura rei poscit, ut facultates humanae, quae sensim saltem modo evolvuntur, a tenera aetate evolvi incipiant, et dire­ctione universali, quae omnium facultatum curam complectatur, tempestive percolantur. — E x p e­r i e n t i a docet, quod scholarum influxus in vitám practicam adeo sit manifestus , quod communita­tes ac urbes, provinciáé ac regna e statu scholarum accurate discriminari possint, et manifesta ap­pareat differentia inter proles eorundem parentum pro illa ratione, secundum quam institutio per­tractabatur vei negligebatur. — Hinc etiam communis omnium sensus pro bona institutione clamat, et non unus arbitratur mutationem rerum in melius inde orituram, si institutio in prolium anirnis bonas radices fixerit. Undique clamant omnes institutione esse opus, quia sine illa homo velut animal incultum manet, et morum emendatio a recta educatione merito exspectatur. Uti fecit Sena­tor olim in patrum conscriptorum conventu Romae, qui querentibus de perverso rerum statu putridi pomi manu sua divaricati sana ostendit grana, asserere volens : grana haec iuvenilis cordis colenda, inserenda bonae terrae, exinde prodire poterit desideratus fructus. Verum tamen quam multa ac magna impedimenta in hae institutione reperiuntur. Ipsa natura humana, a peccato originali inclinata praecipuos obices institutioni, ac educationi ponit. Intellectus obscuratus, voluntas in malum proclivis, propensiones inordinatae, crescentes cum aetate prolium, institutioni ac educationi impedimenta ponunt. — Accedit paupertas paren­tum, qui nec necessariis vestibus prospicere, nec libris providere proles suas possunt, imo aliquando dura necessitate adacti easdem proles domi penes se ad persolvendos labores retinere coguntur. — Non raro Scholae desunt in loco, et dissitis in praediis tanta est domorum distantia, ut pro­les ad scholas accedere neutiquani possint. — Queis si addiderimus indolentiam hominum sa­Circ. Lit. Nr. VI. 1869. 2

Next

/
Thumbnails
Contents