Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1869
Index
— 27 — C Nr. VI. um solatio intellexi, themata, quae Clero curato e disciplinis theologicis pro anno 1867 proposita fuerant, a compluribus Sacerdotibus diligenter feliciterque elucubrata fuisse. Fundamento opinionis per Commissionem, cui censura elaboratorum credita fuerat, substratae nunc iam praemia e fundatione piae memoriae Archi-Episcopi Nádasdy iis addicenda veniunt, quorum resolutiones prae caeteris excellunt. Sunt autem tales : a) DD. Parochi : Franciscus Auszter, Lakensis, Josephus Csamáry, eotum Fölső-Szent-Ivanensis, Josephus Osztermayer, Hodsághensis, quorum quilibet 100 flnos v. a. obtinet. b) DD. Capellani autem : Josepbus G-aray, Graraensis, Tiburtius Boromisza, Colocensis, Kobertus Zittl, Hodsághensis, Josephus Szülik, Bezdanensis, Joannes Lajthay, Ó-Kanizsaensis, Joannes Pálich, Vaskúthensis, quorum quilibet 50 flnorum praemio donatur. Quae summae in Officio administrationis piarum fundationum Coloczae erga apochas debite adornatas levandae erunt. Adprobatae thematum resolutiones hisce luci publicae dantur. Coloczae, die 12-a Februarii 1869. Nr. 310. Themata per Clerum anno 1867 elucubrata et praemiorum diBtributio. RESOLUTIONES THEMATUM Clero curato Arcln-Dioecesis Colocensis anno 1867. propositorum. E Theologia Dogmatica generáli. Exponatur falsitas systematis Naturalistarum, qui existentiam omnium rerum a physica vi naturae repetunt; nominatim : a) an talis vis physica a se ab aeterno existens cogitari possit ? b) an mun<Jus physicus rite ordinatus et dispositus a tali vi physica repeti queat ? c) an mundus spirituális, i. e. intellectualis et morális ab eadem vi physica produci potuerit ? Cum omnis physica vis, quae existens dicitur, vei alicui subjecto, ut attributum essentiale ejusdem, inexistens, vei in se subsistens concipi queat, ea primum se offert solvenda quaestio: num illa, quae a naturalistis praetenditur, productrix et creatrix totius mundi, naturae vis in subjecto composito, vei in se tamquam substantia simplex subsistens habeatur ? In prima hypothesi vis phy-