Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1868

Index

- G9 ­N« Nr. MII. gfe' otum est Yenerabili Clero Dioecesano, quod Consociatio a Sancto Ladislao Rege Hungáriáé Apo­stolico nuncupata anno 18G1 Pesti ni praeeunte immortalis memoriae Antistite Josepho Lonovics Praecessore meo fine eo coaluerit, ut benevolis symbolis conflatis connationales cumprimis nostros in Oriente degentes sublevaret, ad monumentalia Patriae nostrae aedificia ac publica instituta erigenda ac servanda sumtus pararet, nec non pro universalis Ecclesiae indigentiis tegendis pia oblata conferret. Yix benefica haec Unió in regni metropoli operari coepit, praelaudatus Archi-Episcopus de magna illius praesentibus cumprimis gravibus temporibus utilitate imo necessitate persuasus, paterna ad Venerabilem Clerum verba fecit majorem in modum commendans, ut salutaris haec consociatio in nostra quoque Archi-Dioecesi propagaretur; praescribensque una modum, quo id efficacissime fieret. Verbis eius, proprioque optima quaeque promovendi studio ducti complures Curati solerter adnisi sunt unionem in parochias suas introducere; nec absque successu. Etenim si vei protocollum generá­lis congregationis anno proxime elapso Strigonii asservatae curatius lustremus, deprehendemus, symbolas, in Archi-Dioecesi duobus ultimis annis collectas, ac unionis praesidio submissas, talem summám efficere, quae inter caeterarum Hungáriáé Dioecesium oblata secundum occupat locum. Cumprimis laudare debeo singularem zelum in nonnullis parochiis commonstratum. Ut tamen con­sociatio haec in cunctis parochiis debite, ut oportet, efflorescat, multa adhuc desiderantur. Symbola­rum ultimis vicibus collectarum elenchi circulariter publicati satis ostendunt, ad illas in plurimis parochiis solos Curatos concurrisse, ubi tamen consociationis finis est, ut quo majori numero fideles eidem adgregentur et licet parvis, multis tamen multorum oblatis maiores summae conflentur, subli­mibus Ecclesiae finibus procurandis inserviturae. Quod ut seusim ampliori semper in sphaera fiat, erga provocationem etiam dirigentis, quae Societati praeest, commissionis requiro Venerabiles et Honorabiles DD. Curatos, ut quovis opportuno tempore, signanter vero singulo anni quadrante, ante­quam symbolae Ordinariatui exhibeantur, quopiam die Domini congrua pastoralia monita ad fidelem populum dirigant; — sic fors fiet, ut etiamsi unió ipsa ad praescriptum statutorum sua forma in quavis parochia coalescere sociosque adgregare non possit, — non desint tamen fideles, qui de salu­taribus unionis finibus debite edocti symbolas sponte sua offerant. Quo autem de propagatione Unionis huius penitius constet, recte agent DD. Curati, si cum fine cuiusvis anni numerum membrorum, queis illa in parochiis suis gaudet, Ordinariatui insinuaverint. Pestini, die 7-a Augusti 1868. Nr. 1537. Unió S. La­dislai com­mendatur. I arabuty községében egy német tannyelvű leánytanitói állomás létesülvén, ennek szabályszerű ba­töltáse végett jövő septemberhó 21-ig pályázat hirdettetik. Ezan állomással egybekötött jövedelmek a következők : 1. Háromszáz forint készpénzben. 2. Harmiucz pozsonyi mérő buza. 3. Négy öl tűzifa. 4. Szabad lakás. A kellőleg felszerelt folyamodványok Nt. Balogh György alesperes, tanfelügyelő s bácsi plébános úrhoz intézendők. Kalocsán, 1868. augustus 9-kén. 79. sz. isk. A parabutyi uj leánytani­tói állomásra pályázat hir­dettetik.

Next

/
Thumbnails
Contents