Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1868
Index
— 51 — t „0 quando fiet, ut collata Christianorum stipe, terra usquo modo vacua et inanis, coelestis roris imbre madefiat, et veteri squalore deterso, laeti flores kppareant, et pinguescant speciosa deserti! 0 quando fiet, ut Bonus Pastor dicat : Inventus sum a non quaerentibus me : gaudeamus, quia qui mortui fuerant revixerunt, et qui perierant salvi facti sunt! „Pergratum mihi feceris tandem, si quid pro Afrorum causa a Te peractum fuerit, pro temporis opportunitate curaveris ut intelligam. — Yeronae in festő Lanceae et Clavorum D. N. J. Chr. die 6-a Mártii 1868. Tuus in Christo addictiss. et obsequentiss. Famulus f ALOISIUS Episcopus Yeronensis." Sancta haec conamina tum precibus Domiuo commendare, tum mediis, quantum in nobis est, suppeditatis ad laetiorem effectum perducere justum est. Quare non potui litteras has pientissimi studii testes ad notitiam Yenerabilium et Honorabilium meorum Comministrorum non perferre. Scio quidem obolos Yestros, si qui a quotidianis necessitatibus tegendis supersunt, multis aliis quoque, iisque summis titulis deberi. Sed et pietatem zelumque Yestrum multo magis nosco, quam ut ambigam, eos, qui ad himc quoque scopum conferre quid possunt, id libenter facturos esse, scientes, subsidium suum propagando regno Dei inter populos atra idololatriae caligine detentos insigniter inserviturum in oris talibus, in quibus messis multa, operarii autem pauci sunt. Quod quis dare potuerit et voluerit, usque dieml5-am mensis Maji immediate Coloczam submittat, ut inde cum nostris oblatis ad destinationem suam promoveri possit. Rationes de symbolis talibus in pagellis dioecesanis more solito vulgabuntur. Pestini, die 28-a Mártii 1868. N on parum exercent curas meas diversi rumores, qui de sectae Nazarenorum in Archi-Dioecesi quoque propagatione ad aures meas pervenerunt. Num rumores hi veritate nitantur vei secus? eo magis scire cuperem, quo sollicitius agendum est, ut fideles contra serpens hoc malum adhibitis opportunis mediis tempore praemuniantur. Quo fine cuuctis DD. animaruui Curatoribus, in quoruiu parochia perniciosa haec secta sedem fixisset, committo, ut mihi quoad sequentia adaequatam praestent relationem : » 1-o Undenam et quando sectae hujus sequaces in parochiam immigraverint ? seu quomodo secus illa ibidem originem ceperit ? 2-o Quotnam asseclas in parochia numeret ? cujus conditionis, sexus et aetatis homines ad illám pertineant ? an integrae etiam familiae ? Nr. 702. De seeta Nazarenorum relatio praestanda.