Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1868

Index

— 22 — t et sincere desiderat, ut ab aliis quoque pro nihilo reputetur, qui faeultates suos spiritua­les modeste occultat, paratusque est pro Deo stultus et indoctus videri : talis vere spiritu pauper est, quem Jesus beatum praedicat. v. 4. Beatos dicit „mitesseu eos, qui illatis injuriis iracundia et vindicta non exardescunt. Tales possidebunt terram, nempe promissam i. e. coelum; quia terra Cha­naan Israelitis promissa, est typus coeli, seu beatitatis coelestis. — Post pauperes spiritu, statim mites praedicantur beati, quia spirituális paupertas praecedere oportet huic vir­tuti. „Nemo potest esse mitis," ait Chromatius, „nisi prius sit spiritu pauper." Mare non erit sedatum, donec cessat ventus; ignis non exstinguitur, nisi matéria ardens sufferatur. Ita nec pectus humánum erit pacatum miteque, nisi homo abstineat omnibus illis, quae illud excitare inflammareque possent. v. 5. Beatos vocat lugentes et dolentes sive ob peccata sua aut aliena, sive ob calamitates hujus mundi a Deo immissas aut permissas, verbo : omnes, qui solatio atque auxilio indigent. Ejusmodi homines praedicat Christi beatos, quia animus talium dispositus erat ad ipsum audiendum, et ad doctrinam Ejus amplectendam; unde eis tamquam mem­bris regni divini solatium auxiliumque sperandum erat. Ideo dicit : „consolabuntur," i. e. consolationem accipient, saepe in bac vita, semper autem in futura, in coelo, quod est essentialiter solatium gaudium et exultatio. — Jnstar glutinis adhaeret homo huic terrae, quousque gaudia ei haec propinat! sed si passiones, calamitates eum circumdant, cito elevat inter lacrymas oculos suos ad coelum. Beati igitur, qui calamitates hujus terrae ut donum Dei salutant, eas e manibus Dei libenter suscipiunt, patienter poenitenti cum animo perferunt! Tales revera jam hic interna pace, qua Deus eos abundare facit, in altéra vero vita sempiternis consolabuntur gaudiis. v. 6. Beati praedicantur „qui esuriunt et sitiunt justitiam," i. e. sanctitatem justi­tiam et veram justificationem; „quoniam ipsi saturabuntur," nimirum in regno Dei, in coelo, ubi omnis eorum esuries sive corporalis, sive spirituális perfecte explebitur per aeternam felicitatem et glóriám. — Sane gratia sanctificans seu justificatio est unicum constans permanensque bonum, quod non periit, sed comitatur homiuem ex hac vita in aeternam beatitatem. Reliqua pseudobona, quibus homo adhaeret, cito peribunt, sensu­alia gaudia evanescunt, optimi amici et chari nos derelinquunt, et implacabilis mors omnia eripit nobis, unum est, quod non potest eripere, gratiam sanctificantem, quae nos usque ad tribunal Dei justissimi comitatur. v. 7. „Beati misericordes" seu illi, qui prompto paratoque animo aliorum miseriis sive corporalibus, sive spiritualibus condolent et subveniunt, seu qui moestis solatium, egentibus stipem, aegrotis curam, reis praesidium afferunt. Sunt autem ideo beati „quia ipsi misericordiam consequentur ; a et quidem jam in hac vita, quatenus eos vei vocat ad bonorum ipsius participationem; vei eis poenitentiam inspirat, et per eam peccata eis remittit; vei eis frequentem et copiosam gratiam aspirat, per quam multa bona opera

Next

/
Thumbnails
Contents