Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1868

Index

- 18 - — nihil tamen verendum iis, qui pro Deo legatione funguntur, imo sanctior eosdem manet obligatio annunciandi ea, quae Dominus pro salute generis nostri etiam relate ad foedus matrimoniale constituit. Si proin aliquando, nunc certe de dignitate sacramentali matri­monii, de indissolubili coram Deo vinculo, quae scitu ac creditu necessaria sunt, proponi debent. Narn veritas non modo in se semper veneranda et annuncianda manet atque ma­nebit; sed et sanae rationis in uno quoque vei siraplicissimo homine suffragium ac cal­culum pro se poscit atque meretur. Haec proinde vei maximé doctrina de indissolubili vinculo — quae ipsorum eorumdem salutem ac prosperitatem pi-ocurat, quibus videtur esse scandalo — ut veritas a Deo constituta iteratis vicibus inculcari debet. Utinam conjuges promissionum coram Deo factarum et gratiarum per Deum sta­tui matrimonii annexarum memores singulo anno suae copulationis anniversariam age­rent diem, atque receptis mundo corde sacramentis novas sibimet impetrarent gratias, pro hac societate vitae, quam Deus in indissolubili unius viri et unius uxoris foedere insti­tuit, et quam, dum accedente infausto lapsu graviore sententia notare debuerat, simul in redemptione novis instruxit gratiis : ita, ut quod nunc pro conditione humanae vitae est partis utriusque aliquod onus, hoc tamen dignitate sacramentali condecoratum con­jugium amplisveinstructum gratiis portari non modo potest, ut adimpleatur lex Christi, sed et mutuae felicitatis et sempiternae retributionis basim constituit. V. E Jure Ecclesiastico. Quid irregularitas ? quotuplex ? unde provenit? qui ejus effectus? et quando cessat ? Irregularitas est impedimentum canonicum personale, quo quis tam ad ecclesia­sticos ordines promoveri, quam promotus in iis ministrare prohibetur, etiara post poeni­tentiam. Ut notionem irregularitatis magis perspiciamus, singula definitionis verba expen­damus. Dicitur impedimentum, non vero poena, ut distinguatur a censura, quae ut suppo­nit culpam, semper est poena; irregularitas vero aliquando contrahitur ex defectu quo­dam sine culpa, ac proin ex suo genere non est poena, sed inhabilitas quaedam a jure imposita ob solam indecentiam, quam aliquis defectus affért sacro altari et ministerio. — Dicitur canonicum, qua voce significatur primo : irregularitatem proprie dictam non jure naturali aut divino, sed dumtaxat jure canonico inductam ; etenim inhabilitas a natura, aut jure divino proveniens dispensari non potest, nec proprie irregularitas dici, qualis est amentia, ceu inhabilitas a natura — sexus foemineus et infidelitas ceu inhabilitas a jure divino. Secundo : nullám irregularitatem esse ab homine, sed omnem esse a jure, unde nec contrahitur, nisi in casibus a jure expressis, et in his ipso facto, et ante omnem judicis sententiam. x) — Personale, quia radicatur in qualitate personali ordines suscipi­'J Cap. „Is qui" 18 in Sexto. (L ; V. t. 11.)

Next

/
Thumbnails
Contents