Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1868
Index
— 113 Non facile eveniet casus, ut Parochus peractis promulgationibus, testimoniales litteras exarare detrectet. Quodsi tamen casus iste eveniret, e dispositione novellaris legis litteras idmodi exarare detrectantem Parochum vei Ministrum duo desponsorum testes accedent, eum ad dandas testimoniales litteras provocaturi, quas si is nunc quoque denegaverit, ab uno testium ad dandura eatenus responsum ultro provocabitur, utrum impedimentum quodpiam circa intentum matrimonium denunciatum fuerit nec ne? Super dato vei denegato responso testes testimonium dabunt, quod negataruni vicém plene supplebit. Quod lex novellaris ultro statuit, nimirum ut Parochus vei Minister denunciatum sibi matrimonii impedimentum reticens, praeter poenam disciplinarem a concernente eccleSiastica potestate dictandam, insuper mulcta pecunaria usque summám 500 florenorum, et carcere, qui ad sex usque menses protendi possit, plectatur, confidimus in Domino, nullum unquam futurum esse Catholicum Sacerdotem, qui his poenis se dignum reddat. Lex enim Ecclesiae, quae praecipit, ut detecta vei denunciata impedimenta matrimonii ad superiorem deferantur, sub gravi obligát; cui non propter iram sive poenam, sed propter conscientiam promtissimum exhibendum est obsequium. Mixta matrimonia, si illis nullum obstet impedimentum, praeter vetitum mixtae religionis desponsorum tam coram Parocho partis Catholicae, quam coram Pastore partis acatholicae valide contrahi posse nemini apud nos ignotum est, Dum igitur lex novellaris hoc idem deciarat, nec quidquam novi statuit, nec quod in disciplinam Ecclesiae apud nos vigintem impingat. III. Gravissimam mutationem introduxit lex novellaris circa educationem prolium e mixtis matrimoniis progenitarum. Artic. 26. a. 1790. §. 15. statutum fűit, ut proles ex mixtis matrimoniis susceptae, si páter catholicus fuerit, illius religionem sequi obligentur, si vero mater fuerit catholica, tunc proles masculae patris religionem sequi possint. Artic. 3. a 1844. nihil pláne circa praecitati articuli dispositionem mutavit. Lex novellaris decernit, ut proles e mixtis matrimoniis progenerandae filii quidem patris, et iiliae matris religionem sequantur, et quosvis huic dispositioni contrarios contractus, quasvis contrarias ordinationes, aut reversales pro invigorosis coram jure deciarat. Lex eadem porro disponit, quod stabilitam sic religiosam prolium educationem nec mors, nec vinculi matrimonialis dissolutio alterare valeat. Eandem porro normám praescribit quoad religiosam educationem prolium per subsequens parentum matrimonium legitimatarum, quemadmodum etiam quoad religiosam educationem prolium extra matrimonium progenitarum, sive illegitimarum, si illae a patre pro suis recognoscantur, quae secus in religione matris educandae erunt. Deciarat lex, quod parentum altero ad aliam religionem transeunte, proles, quae nondum septimum aetatis annum attigerunt, juxta sexum susceptam parentis fidem sequantur. De infantibus expositis, vei quorum parentes generatim non noscuntur, disponit lex, ut ii in religione illorum educentur, a quibus adoptantur, si vero ad hospitium hujusmodi parvulis sustendandis destinatum recepti fuerint, hocque hospitium sit alicui confessioni proprium, in hac confessione, si denique neutrum horum obtineat, in illa religione educentur, quam major pars incolarum in loco, quo infans repertus est, profitetur. Haec sunt, quae lex civilis de educatione prolium e mixtis matrimoniis progenitarum disponit; partém tamen catholicam, quae mixtum matrimonium contrahit, coram Deo et conscientia