Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1868
Index
- 105 - — Nr. XXI. Ai Jiunde jam notum erit Yenerabili et Honorabili Clero , quod ephemeridum „Idők Tanuja" et „Pesti Hirnök" proprietarii in unionem eo fine coaluerint, ut sub titulo „Magyar Állam" publicas pagellas spiritu catholico redigendas ederent, atque jura, libertates et independentiam Ecclesiae catholicae contra quosvís errores, quasvis itera adgressiones unitis viribus tuerentur. Quo majoris momenti ac salubriores sunt fines illi, quos dictae ephemerides sibi praefixos habent : eo lubentius defero desiderio illi, ut easdem Clero Archi-Dioecesano űdelibusque meis commendarem. Quare Yenerabileni et Honorabilem Clerum requiro, ut pagellas has symbolis ac scriptis suis succollare velit, illarumque lectionem inter saeculares viros omni meliore modo proraovere adlaboret. Hoc fine programma earumdem advolvitur. Pestini, die 10-a Decembris 1868. Lc iex circa jurium aequalitatem, pro cunctis regni nationalitatibus stabiliendam, in vix finitis Regni Comitiis lata §-o 14-o haec habét : „Az egyházközségek, egyházi felsőségeik törvényes jogainak sérelme nélkül, anyakönyveik vezetésének s egyházi ügyeik intézésének, nem különben — az országos iskolai törvény korlátai között — iskoláikban az oktatásnak nyelvét tetszés szerint határozhatják meg." Commentarium huic legis dispositioni addere eo fine necessarium judico, ne si tenores ejusdem minus recte intelligerentur, difformis nec per legem volita in ducendis matriculis procedendi ratio, praxi insuper hucdum usu venienti contraria, in Archi-Dioecesim irrepat. Dum de lege praeparanda et ferenda agebatur, iteratis vicibus interpellavi viros, ad clavum rei publicae sedentes, de vera ejus tenorum significatione. Obversabatur enim animo meo magna difficultas, immo confusio inde exoritura, si fors fundamento dicti §-i in parochiis praesertim plurium linguarum, quales polyglotta haec Dioecesis utique plurimas numerát, per varios, variis nationalitatibus addictos, id postularetur, ut Matriculae propriá quorumvis linguá exarentur. Cui malo iterum non aliter nos mederi posse mentem subivit, quam si Matriculae more hucdum solito ubique uná eáque Ecclesiae privá, scilicet latina linguá ducantur. Gratulabar plene consentientes viros habere excelsos, per me interrogatos, simul declarantes, quod tale quid disponere utique meum sit, verbis : „egyházi felsőségeik törvényes jogainak sérelme nélkül" utique id clarissime enunciantibus. Quae Yenerabili et Honorabili Clero curato directionis instar serviant. Nr. 2154. De Matricig lingua latina concinnandis. Coloczae, die 22-a Decembris 1868. Nr. 2139. Ephemerides „Magyar Állam" commendantur.