Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1867
Index
66 Nr. 879. Decalogus Confessariorum et regulae de absolutione infírmis confessionis incapacibus danda. fraternitati S. pueritiae Jesu : 175 flni; Societati S. Bonifacii : 154 flni 26 xri; et Catholicis in Oriente : 159 flni 17 xri v. a. obtigerint. Quo autem multipliciora bona relate ad propagandam in diversis mundi partibus fidem benefica liaecce Instituta operantur : eo impensius eadem Instituta Yenerabili Clero Dioecesano ut alias saepius, ita nunc quoque commendo. Coloczae, die 15-a Maji 1867. Tanta est Sacramenti Poenitentiae necessitas, eaque magnitúdó, et pondus rei, quam in illo administrando tractant Sacerdotes ad audiendas Confessiones deputati, ut nunquam in ejus explicatione, ac dispensatione sat diligentes, et solliciti videri possint. Memores itaque hujus Sacramenti Ministri, quanta sibi tradita sit potestas, quae neque Angelis, neque Arcbangelis data est; quantum, quamque grave vei ad salutem, vei ad perniciem animarum, onus sustineant; quotque et quantis periculis munus istud pateat, diu npctuque invigilare; praecipuamque curae ac sollicitudinis suae partém impendere debent, ut tantum officium debite ac digne impleant. Judices ac medici animarum constitüti, continua mentis cogitatione revolvant, sibi imprimis scientiam et eruditionem non vulgarem, summamque prudentiam necessariam esse, cum ut peccata investigare, et ex variis peccatorum generibus quae gravia , quae levia sint, pro cujuscunque bominis ordine, et genere judicare possint, tum ut ea remedia aegrotis adhibeant, quae ad animas illorum sanandas et imposterum contra vim morbi muniendas aptiora esse videantur. Non proinde imitabuntur eos, qui postquam Sacerdotio initiati fuissent, quasi jam peritissimi, et nihil dubitantes, omne studium, atque lectionem abjiciunt, consiliumque vei in difficillimis causis expetere negligunt, unde fit, ut brevi scientiae, quam in Seminario hauserunt, obliti, omnia judicent ex proprio ingenio, sensu ac scientia humana; sed neque eorum praement vestigia, qui praecipitanter confessiones audiunt, nihil aliud solliciti, nisi ut a laboré cito se expediant, et qui ita lenes sunt ac remissi, ut ad vitae dissolutionem et disciplinae contemptum fraena relaxent. Audiant potius Dominum praecipientem „erudimini, qui judicatis terram" et ad exemplum pii illius Samaritani, qui videns in itinere sauciatum „et appropians, alligavit vulnera ejus infundens oleum, et vinum, ei curam ejus égit" donec sanaretur, et ipsi faciant similiter in curandis animabus , ne ulla intereat ipsorum ignorantia, vei imprudentia, quum clamet illarum Creator , ac Redemptor ,.sanguinem ejus de manu tua requiramQuoniam nihil magis optandum, quam ut Sacramentum Poenitentiae ab omnibus Confessariis, quam optime semper dispensetur, apponere isthic piacúit brevem de illo rite administrando concinnatam instructionem, quae sub titulo decalogi Confessariorum in pluribus Dioecesibus cum Clero communicata est : Decalogus Confessariorum: I. Praepara te (minister Domini) oratione ac studio, ut munere hoc vere tremendo possis quam perfectissime fungi! II. Cave tibi extremis „ nimio scilicet rigore , nimiaque laxitate.