Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1867

Index

- 25 ­velut degeneres proles contra beneficos parentes, quorum ex parte rapuere bona, contra eosdem consurgunt, volentes eos universa haereditate privari. Ódium istud sufficienter prodit : omnes dissidentes siquam tenent veritatis doctrinam eam ab Ecclesia catholica fuisse mutuatos, dolereque cunctos sectarios, quod haec veritatis magistra et sempiterna haeres existat, cuius infallibili sententia opporteat reprobari omnes, qui ab ejus unitate atque doctrina recedunt. x) Quae, aliaque idgenus argumenta divinitatem Religionis cliristiano-catholicae su­perabunde probant. Si tamen optemus, ut corda dissidentium ad hanc veritatem cogno­scendam reddantur apta, ante omnia misericordiarum dives invocandus est Deus, sine cujus munere nemo ad veritatem fidei venit. Plasmator et Redemptor omnium hominum Deus, fac, ut omnes ad unitatem fidei perveniant, fiatque unum ovile et unus Pastor ! II. E Studio Biblico Növi Foederis. Verba Angelicae Salutationis : „Ave Maria, gratia plena, Dominus Tecum, benedicta Tu in mulieribus" — exponantur paraplirastico modo cum moralibus et dogmaticis reflexionibus. Ave Maria, i. e. Salve Virgo Sanctissima, quae svavissimo nomine Maria com­pellaris. Sunt verba gaudii et honoris. Gaudii inquam, quia Angelus Domini de coelo missus est annunciare mundo gaudium omnium maximum : plenitudinem temporis adve­nisse, ut coeli desuper rorent justum, verbum caro fiat, et habitet in nobis, nosque Patri coelesti reconciliet. At sunt verba etiam honoris; nara Angeli hominibus apparentes, non solebaat salutare eos, utpote se inferiores, Gábriel tamen Mariam reverenter salutat, quia illám se superiorem agnoscit, quae est regina Angelorum, ut canit Ecclesia. — Non omittemus Eam simili honoris obsequio prosequi, quam coelestis nuncius tam lionorifice salutabat, quamque ipse Deus tanto distinxit honore, ut eam sibi in Matrem eligeret, et ipsi qua filius obediret. Gratia plena i. e. omnibus virtutibus et donis supernaturalibus Spiritus S. or­nata. Gratia enim est charitas Dei, diffusa in anima per Spiritum Sanctum, quae nempe anima per illám scilicet gratiam virtutibus ornata, et Deo grata redditur. Ergo si Maria fűit gratia plena, tunc fűit etiam virtutibus plena, et Deo plene grata seu gratissima, ex integro accepta, super omnia dilectissima, adeoque et illa gratia quoque cumulata, vi cu­jus a labe peccati originális per singulare privilégium fűit praeservata, consequenter im­maculate concepta, uti authentice docemur litteris apostolicis Pii IX. a. 1854 Dominus Tecum i. e. ille Dominus, qui est Creator Universorum, quae existunt, specialiter Tecum est. Haec Angeli verba confirmant, explicant prius dictum encomium ') Optime in hanc rem seribit : Pazmannus in suo Hodego. E recentioribus Hoványi in suo opere : Fensőbb Katholicismus. Balmes et alii.

Next

/
Thumbnails
Contents