Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1867
Index
— 16 — misericordiae opera; nam Deus dat spiritum bonum petentibus se; jejunium vitia comprimit, mentem elevat, virtutem largitur et praemia; qui vero bonis justitiae et misericordiae operibus vacant, tamquam fideles dispehsatores bonorum ac negotiatores talentorum Domini gratiam pro gratia accipiunt. Matth. 25. 29. — e) Devota SS. Sacrificii Missae frequentatio, et Altaris Sacramenti adoratio; Christus enim Seipsum offert quotidie, ut mundaret et sanctificaret populum suum, manetque in Euch. Sacramento, ut qui sitit justitiam, veniat ad ipsum, et bibat aquam gratis. Joan 7. 37. — f) Praedicatio verbi divini, quo peccatores convertuntur, infirmi roborantur, justi ad virtutum et Dei amorem accenduntur. Actor. 10. 44. — g) Cultus Sanetorum, imprimis vero sanctissimae Deigenitricis Mariae; qui enim eam invenit, invenit vitám, et hauriet salutem a Domino. U. E Thcologia Morali. Confraternitatis S. Ladislai a) proponantur practica momenta pro excitando fidelium zelo, tum b) adferantur inodi, quibus haec Confraternitas amplius propagari possit. Per Confraternitatem S. Ladislai intelligitur religiosa consociatio, quae pro tegendis Ecclesiae domesticis necessitatibus, item pro summo Pontifice, necnon pro iuvandis in oriente labii hungarici Catholicis preces et pias symbolas oífert et colligit. Exorta est anno 1861 sub auspiciis Exc. D. eotum Araasiensis abhinc Colocensis ArchiEpiscopi. Confirmata ac indulgentiis ditata a Pio IX. Pontifice. Festa principalia habét S. Ladislaum Regem Hung. et S. Elisabetham filiam Andraell. Regis Hungáriáé. J) 1. Practica momenta, quibus haec Confraternitas merito commendatur, inter alia huc fere redeunt ; a) per hanc Confraternitatem in ipsis membris eiusdem Confraternitatis magis et magis excitatur sensus Religionis, et gratitudo pro magnó beneficio fidei. Maximus sane est thesaurus vera fides, cuius insignis beneficii ineíFabile pretium saepius et multiplicius ante oculos hominum ponere et exponere opus est. Quo enim plus et saepius de hac veritate homines cogitant, eo magis redduntur erga Deuin grati, eo magis recognoscunt illorum quoque merita, qui pro finibus religiosis pro extruendis ecclesiis, pro fundandis piis institutis suos proventus consecrarunt, eo magis evigilat in iisdem hominibus illius sanctae obligationis conscientia, vi cuius pro finibus religiosis ipsi quoque succurrere debent. Et quo magis fideles ad succollandos fines religionis pertrahuntur, eo maiori studio in ipsam religionem feruntur. Quo obtento facilius iam subvenietur tot indigentiis fidelium, qui in medio nostrae patriae tum in penuria scholarum defectuque ampliorum ecclesiarum, tum in relativa paucitate pastorum squallent. Sed et facilius pelletur religiosus indifferentisraus, qui eorum solummodo corda ') Promulgata haec Consociatio pro dioecesi Colocensi fűit in Circularibus anni 1861 die 5. Octobris exaratis, in iisque et pro merito commendatur, et modus quo eam .oportet propagare describitur. — 2) Indulgentiae a sede apostolica concessae 11. Mártii 1864, promulgantur in Circularibus anni 1864 die 10. Maii. pag. 61.