Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1867

Index

— 12 naturale internum gratum faciens, per Spiritum Sanctum animae liumanae propter merita Jesu Christi eo fine infusum, ut homo fini suo supernaturali conformiter justam sanctam, Deoque piacentem vitám agere, et finem suum ultimum, qui est ipse Deus, in regno coe­lorum consequi possit. Ex qua definitione patet gratiam sanctificantem non esse nudum favorem Dei, neque spectare ad communia ordinis naturae creatae dona, sed esse donnm Dei prorsus supernaturale, quod sensu eminentiori divinum appellari debet. Nam a) spe­ctato modo, quo efficitur, et confertur nobis, non confertur per creationem ex nihilo, sed per inhabitationem, praesentiam, diffusionem, effusionem, et operationem Spiritus Sancti in nobis; qua quidem inhabitatioűe Spiritus Sancti fit, ut homo efficiatur consors divinae naturae, juxta illud II. Petri 1, 4. „Per quem maxima et pretiosa nobis promissa donavit : ut per haec efficiamini divinae consortes naturae." b) Spectata essentia , gratia sanctificans non est ipsius Dei vei Spiritus Sancti justitia et sanctitas, qua ipse justus est et sanctus, sed est justitia et sanctitas reális, quae per Spiritus Sancti in anima praesentiam, inhabitationem et operationem diffunditur, animaeque propria redditur. Quare donum animae per Spi­ritum Sanctum infusum dicitur, juxta illud Conc. Trid. Sess. 6. c. 7. de justif.: Unica formális causa est justitia Dei, non qua ipse justus est, sed qua nos justos facit, qua videlicet ab eo donati renovamur spiritu men­ti s n o s t r a e. c) Haec justitia et sanctitas animae infunditur per modum habitus, seu permanenter et liabitualiter; quia animae inhaeret et immanet : qua quidem inexistentia fit, ut anima in se sancta constituatur et sit ita, sicut per circumdantem et permeantem ignem ferrum constituitur et fit igneum, juxta illud Conc. Trid. Sess. 6. c. 7. Qua ab eo donati, non modo reputamur, sed vere justi nominamur et su­mus, justitiam in nobis recipientes. Et can. 11. Siquis dixerit, liomi­nes justificari vei sola imputatione justitiae Christi, vei sola re­missione peccatorum exclusa gratia et charitate, quae in cordibus eorum per Spiritum Sanctum diffunditur, atque illis inhaereat, aut etiam gratiam, qua justificamur, esse tantum favorem Dei: anatliema sit. d) Quamvis porro ista gratia supernaturalis vocetur creata, haec tamen denomi­natio non fit in ordine ad natúram creatam, sed ad distinctionem gratiae increatae, quae est ipse Spiritus Sanctus, cui opponitur et quocum confundi non debet, neque potest; neque ideo vocatur creata, quasi ex nihilo produceretur : sed ideo, quia creato sub­jecto, id est homini inest, et per operationem inliabitantis Spiritus Sancti ad extra, ut scholae loquuntur, in animam creatam inducitur. Juxta illud Conc. Trid. Sess. 6. c. 7. C a u­sa efficiens justificationis est misericors Deus, qui gratuito abluit et sancti fi cat, signans et ungens Spiritu promissionis sancto. Id­circo Catechismus romanus de hac gratia loquens ait : Part. II. c. 2. quaest. 49. „Est au­tem gratia, quemadmodum Tridentina Synodus ab omnibus credendum poena anathematis proposita decrevit, non solum per quam peccatorum fit remissio, sed divina qualitas in ani-

Next

/
Thumbnails
Contents