Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1866
Index
- 64 Quod omnes pacis, ac salutis communis studiosos longiori jam tempore anx ;os tenebat r id proh dolor! evenit. Alma quippe pax, qua Monarchia Austriaca vix sexennio uti potuit, iniquitate duorum foedere sibi iunctorum et in perniciem ac ruinam Austriae conspirantium regum, Borussiae videlicet et Pedemontii rupta est, atque Angustissimo Imperátori, et Regi nostro Apostolico ad jura sua legitime aquisita sarta tecta servenda dura contra duas has Potestates belli gerendi necessitas imposita. Res est, quae omnium Augusto Austriaco Sceptro parentium Nationum sollicitudiíiem eo potentius debet excitare, quo clarius perspicere licet, hostiles Reges iniquis suis moliminibus eo tendere, ut antiquissimum Europae impérium notabili illa, quam inter gentes tenet auctoritate et potentia exuant, et accisis ditionibus ad classem minoris potestatis redigant. Ad mala igitur e duplici hoc bello nobis indubie impendentia antevertenda sicut ad quaevis sacrificia pro viribus ofi'erenda nos paratos, promptosque esse convenit : ita curnprimis ad Dominum Exercituuoi, qui conterit bella, et arma confringit, humiliter ac fiducialiter nos recurrere oportet, suppliciter Eum deprecando : ut vaferrimas hostium artes elidat, harumque vim et efficaciam divinae suae Dexterae potentia conterat, atque quo prius donet nobis pacem et tranquilla tempóra. Finem in hunc hisce dispono : ut precibus pro felici Comitiorum regni huius successu ddo 13. Octob. a. p. Nr. 1661. praescriptis quolibet die feriato aeque ac Dominico et Festő in singulis locis post Missam, diebus vero Domini, et Festis etiam a meridie post Lytanias duo adhuc Páter, et Ave cum oratione e Missa „pro tempore belli" in linguam vernaculam versa subnectantur, et coram Sanctissimo in Ciborio exposito cum populo recitentur simulque eadem Oratio usque dum presens bellum feliciter consummatum, et optata pax revecta fuerit, per cunctos D. Sacerdotes tam Saeculares, quam Regulares in Missis privatis non minus ac solemnibus instar Collectae assummatur. Coloczae die 18-a Junii 1866. JOANNES Bapt. NEHIBA m. p. cons. Episcopus Tinniniensis et Vicarius Capitularis. Nr. 984. Preces pro tempore belli indiew&tur.